Quid hoc libro tractandum sit.
1. 1. De baptismo parvulorum, Marcelline carissime, quod non solum eis ad regnum Dei, verum etiam ad salutem vitamque aeternam adipiscendam detur, quam sine Dei regno et sine Christi salvatoris societate, in quam nos suo sanguine redemit 1, habere nullus potest, priore libro satis, ut arbitror, disputavimus. In hoc autem vivatne aliquis in hoc saeculo vel vixerit victurusve sit sine ullo omnino peccato excepto uno Mediatore Dei et hominum homine Christo Iesu, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus 2, quanta ipse donat diligente vel facultate disserendum enodandumque suscepi. Cui disputationi si se idemtidem aliqua necessitate vel opportunitate inseruerit quaestio de peccato vel baptismo parvulorum, mirandum non erit nec defugiendum, ut eis locis ad omnia quae responsionem nostram flagitant, sicut valemus respondeamus.
Liberum arbitrium gratia Dei indiget.
2. 2. Huius autem quaestionis solutio de hominis vita sine ulla subreptione vel praeoccupatione peccati propter quotidianas etiam nostras orationes maxime necessaria est. Sunt enim quidam tantum praesumentes de libero humanae voluntatis arbitrio, ut ad non peccandum nec adiuvandos nos divinitus opinentur semel ipsi naturae nostrae concesso liberae voluntatis arbitrio. Unde fit consequens, ut nec orare debeamus, ne intremus in temptationem 3, hoc est, ne temptatione vincamur, vel cum fallit et praeoccupat nescientes vel cum premit atque urguet infirmos. Quam sit autem noxium et saluti nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque contrarium ipsique religioni, qua imbuti sumus, et pietati, qua Deum colimus, quam vehementer adversum, ut pro tali accipiendo beneficio Dominum non rogemus atque in ipsa oratione dominica: Ne nos inferas in temptationem 4, frustra positum existimemus, verbis esplicare non possumus.
Opera misericordiae remissionem peccatorum obtinet.
3. 3. Acute autem sibi videntur dicere, quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod si nolumus, non peccamus, nec praeciperet Deus homini, quod esset humanae impossibile voluntati. Sed hoc minus vident, quod ad nonnulla superando, vel quae male cupiuntur vel quae male metuuntur, magnis aliquando et totis viribus opus est voluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros praevidit, qui per Prophetam veridice dici voluit: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 5. Tales itaque nos futuros Dominus praesciens quaedam salubria remedia contra reatum et vincula peccatorum etiam post baptismum dare ac valere dignatus est, opera scilicet misericordiae, cum ait: Dimittite et dimittetur vobis; date et dabitur vobis 6. Quis enim cum aliqua spe adipiscendae salutis aeternae de hac vita emigraret manente illa sententia, quod quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus 7, nisi post paululum sequeretur: Sic loquimini et sic tacite tamquam per legem libertatis incipientes iudicari. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non facit misericordiam; superexultat autem misericordia iudicio 8?
Baptizatis non ipsa concupiscentia, sed tantum consensus in eam nocet.
4. 4. Concupiscentia igitur tamquam lex peccati 9 manens in membris corporis mortis huius cum parvulis nascitur, in parvulis baptizatis a reatu solvitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur; parvulos non baptizatos reos innectit et tamquam irae filios 10, etiamsi parvuli moriantur, ad condemnationem trahit. In grandibus autem baptizatis, in quibus iam ratione utentibus quidquid eidem concupiscentiae mens ad peccandum consensit, propriae voluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto etiam reatu, quo vinctos originaliter detinebat, ad agonem interim manet non sibi ad illicita consentientibus nihil omnino nocitura, donec absorbeatur mors in victoriam 11 et pace perfecta nihil quod vincatur exsistat. Consentientes autem sibi ad illicita reos tenet et, nisi per medicinam paenitentiae et opera misericordiae per caelestem sacerdotem pro nobis interpellantem 12 sanentur, ad secundam mortem damnationemque perducit 13. Propter hoc et Dominus orare nos docens inter cetera monuit, ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo 14. Manet enim malum in carne nostra non natura, in qua divinitus creatus est homo, sed vitio, quo voluntate prolapsus est, ubi amissis viribus non ea qua vulneratus est voluntatis facilitate sanatur. De hoc malo dicit Apostolus: Scio, quia non habitat in carne mea bonum 15. Cui malo nos non oboedire praecepit, cum dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 16. Si ergo his desideriis concupiscentiae carnis illicita voluntatis inclinatione consensimus, ad hoc sanandum dicimus: Dimitte nobis debita nostra 17, adhibentes remedium ex opere misericordiae in eo quod addimus: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 18. Ut autem non ei consentiamus, deprecamur adiutorium dicentes: Et ne nos inferas in temptationem - vel, sicut nonnulli codices habent: Ne nos inducas in temptationem -, non quod ipse Deus tali temptatione, aliquem temptet - Nam deus intemptator malorum est, ipse autem neminem temptat 19 - sed ut, si forte temptari coeperimus a concupiscentia nostra, adiutorio eius noli deseramur, ut in eo possimus vincere, ne abstrahamur illecti 20. Deinde addimus quod perficietur in fine, cum absorbebitur mortale a vita 21: Sed libera nos a malo 22. Tunc enim nulla erit talis concupiscentia, cum qua certare et cui non consentire iubeamur. Sic ergo totum hoc in tribus beneficiis positum breviter peti potest: "Ignosce nobis ea, in quibus sumus abstracti a concupiscentia, adiuva ne abstrahamur a concupiscentia, aufer a nobis concupiscentiam".
Deus dat quod iubet.
5. 5. Ad peccandum namque non adiuvamur a Deo; iusta autem agere vel iustitiae praeceptum omni ex parte implere non possumus, nisi adiuvemur a Deo. Sicut enim corporis oculus non adiuvatur a luce, ut ab eadem luce clausus aversusve discedat, ut autem videat adiuvatur ab ea neque hoc omnino, nisi illa adiuverit, potest, ita Deus, qui lux est hominis interioris, adiuvat nostrae mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum eius iustitiam boni aliquid operemur. Si autem ab illo avertimur, nostrum est et tunc secundum carnem sapimus, tunc concupiscentiae carnis ad illicita consentimus 23. Conversos ergo Deus adiuvat, aversos deserit. Sed etiam ut convertamur, ipse adiuvat, quod certe oculis corporis lux ista non praestat. Cum ergo nobis iubet dicens: Convertimini ad me, et conversar ad vos 24; nosque illi dicimus: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum 25, et: Deus virtutum, converte nos 26, quid aliud dicimus quam: "Da quod iubes"? Cum iubet dicendo: Intellegite ergo, qui insipientes estis in populo 27, nosque illi dicimus: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua 28, quid aliud dicimus quam: "Da quod íubes"? Cum iubet dicendo: Post concupiscentias tuas non eas 29, nosque dicimus: Scimus quoniam nemo esse potest continens, nisi Deus det 30, quid aliud dicimus quam: "Da quod iubes"? Cum iubet dicendo: Facite iustitiam 31, nosque dicimus: Doce me iustificationes tuas 32, quid aliud dicimus quam: "Da quod iubes"? Item cum dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 33, a quo debemus petere cibum potumque iustitiae nisi ab illo, qui esurientibus eam et sitientibus promittit eius saturitatem?
Libertas et oratio.
5. 6. Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos, qui dicunt accepto semel liberae voluntatis arbitrio nec orare nos debere, ut Deus nos adiuvet, ne peccemus. Talibus enim tenebris nec pharisaeus ille caecabatur, qui quamvis in hoc erraret, quod sibi addendum ad iustitiam nihil putabat seque arbitrabatur eius plenitudine saturatum, Deo tamen gratias agebat, quod non esset sicut ceteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut ille publicanus, quod bis in sabbato ieiunaret, quod omnium quae possidebat decimas daret. Nihil sibi addi ad iustitiam iam petebat, sed tamen ex his quae habebat gratias Deo agendo ab illo se accepisse omnia fatebatur. Et tamen improbatus est, et quia veluti saturatus nihil de alimentis iustitiae iam rogabat accipere et quod eam publicano esurienti ac sitienti se velut insultans praeferre gestiebat 34. Quid ergo illis fiet, qui, etsi fateantur se non habere vel non plenam habere iustitiam, tamen a se ipsis habendam, non a suo Creatore, ubi horreum eius et fons eius est, deprecandam esse praesumunt? Nec ideo tamen solis de hac re votis agendum est, ut non subinferatur ad bene vivendum etiam nostrae efficacia voluntatis. Adiutor enim noster Deus 35 dicitur nec adiuvari potest, nisi qui aliquid etiam sponte conatur, quia non sicut in lapidibus insensatis aut sicut in eis, in quorum natura rationem voluntatemque non condidit, salutem nostram Deus operatur in nobis. Cur autem illum adiuvet, illum non adiuvet, illum tantum, illum autem tantum, istum illo, illum isto modo, penes ipsum est et aequitatis tam secretae ratio et excellentia potestatis.
Prima quaestio: an homo possit in hac vita esse sine peccato.
6. 7. Nam qui dicunt esse posse in hac vita hominem sine peccato, noli est eis continuo incauta temeritate obsistendum. Si enim esse posse negaverimus, ut hominis libero arbitrio, qui hoc volendo appetit et Dei virtuti vel misericordiae, qui hoc adiuvando efficìt, derogabimus. Sed alia quaestio est, utrum esse possit, alia utrum sit; alia, si non est, cum possit esse, cur non sit; alia, utrum qui omnino numquam ullum peccatum habuerit, non solum quisquam sit, verum etiam poterit aliquando esse vel possit. In hac quadripertita propositione quaestionum si a me quaeratur, utrum homo sine peccato possit esse in hac vita, confitebor posse per Dei gratiam et liberum eius arbitrium, ipsum quoque liberum arbitrium ad Dei gratiam, hoc est, ad Dei dona, pertinere non ambigens, nec tantum ut sit, verum etiam ut bonum sit, id est, ad facienda mandata Domini convertatur atque ita Dei gratia non solum ostendat quid faciendum sit, sed adiuvet etiam, ut possit fieri quod ostenderit. Quid enim habemus quod non accepimus? Unde et Ieremias dicit: Scio, Domine, quia non est in homine via eius nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos 36. Hinc et in Psalmis cum quidam dixisset Deo: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis 37, continuo non de se praesumpsit, sed optavit, ut faceret: Utinam, inquit, dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas! Tunc ne non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua 38. Quis autem optat, quod in potestate sic habet, ut ad faciendum nullo indigeat adiumento? A quo autem id optet, quia non a fortuna vel a fato vel a quolibet alio praeter Deum, in consequentibus satis ostendens: Itinera, inquit, mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas 39. Ab huius exsecrandae dominae servitute liberantur, quibus Dominus Iesus eum recipientibus dedit potestatem filios Dei fieri 40. Ab ista horrenda dominatione liberandi fuerant, quibus dicit: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis 41. His atque huiusmodi aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possum nec Deum aliquid impossibile homini praecepisse nec Deo ad opitulandum et adiuvandum, quo fiat quod iubet, impossibile aliquid esse. Ac per hoc potest homo, si velit, esse sine peccato adiutus a Deo.
Secunda quaestio: an aliquis sit in hac vita sine peccato.
7. 8. Si autem, quod secundo loco posueram, quaeratur utrum sit, esse non credo. Magis enim Scripturae credo dicenti: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 42. Et ideo misericordia Dei opus est, quae superexultat iudicio, quae illi non erit, qui non facit misericordiam 43. Et quod Propheta, cum diceret: Dixi: pronuntiabo adversus me delictum meum Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei 44; continuo subiunxit: Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno 45, non ergo omnis peccator, sed omnis sanctus; vox enim sanctorum est: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est 46. Unde in eiusdem Apostoli Apocalypsi, illa centum quadraginta et quattuor milia sanctorum, qui etiam cum mulieribus se non coinquinaverunt - virgines enim permanserunt - et non est inventum in ore eorum mendacium, quia irreprehensibiles sunt 47; profecto ideo sunt irreprehensibiles, quia se ipsos veraciter. reprehenderunt; et ideo non est inventum in ore eorum mendacium, quia, si dicerent se peccatum non habere, se ipsos deciperent et veritas in eis non esset et utique mendacium esset, ubi veritas non esset, quoniam iustus, cum in sermonis exordio accusator sui est, non utique mentitur 48.
Perfectio non statim acquiritur.
7. 9. Ac per hoc eo, quod scriptum est: Qui natus est ex Deo, non peccat et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet 49, et si quid aliud eo modo dictum est, multum falluntur minus considerando Scripturas. Non enim advertunt eo quosque fieri filios Dei, quo esse incipiunt in novitate spiritus et renovari in interiore homine secundum imaginem eius, qui creavit eos 50. Non enim ex qua hora quisque baptizatur, omnis vetus infirmitas eius absumitur; sed renovatio incipit a remissione omnium peccatorum et in quantum quisque spiritalia sapit, qui iam sapit, cetera vero in spe facta sunt, donec etiam in re fiant, usque ad ipsius corporis renovationem in meliorem statum immortalitatis et incorruptionis, qua induemur in resurrectione mortuorum. Nam et ipsam Dominus regenerationem vocat, non utique talem, qualis fit per baptismum, sed in qua etiam corpore perficietur quod nunc spiritu inchoatur: In regeneratione, inquit, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israel 51. Nam in baptismo quamvis tota et plena fiat remissio peccatorum, tamen, si continuo tota et plena etiam hominis in aeternam novitatem mutatio fieret - non dico et in corpore, quod certe manifestum est adhuc in veterem corruptionem atque in mortem tendere in fine postea renovandum, quando vere tota novitas erit, sed excepto corpore si in ipso animo, qui est homo interior, perfecta in baptismo novitas fieret -, non diceret Apostolus: Etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 52. Profecto enim qui de die in diem adhuc renovatur, nondum totus est renovatus; et in quantum nondum est renovatus, in tantum adhuc in vetustate est. Proinde ex hoc, quod adhuc in vetustate sunt, quamvis iam baptizati, ex hoc etiam adhuc sunt filii saeculi; ex hoc autem, quod in novitate sunt, hoc est ex plena et perfecta remissione peccatorum, et quantumcumque illud est quod spiritaliter sapiunt eique congruos mores agunt, filii Dei sunt 53. Intrinsecus enim exuimus veterem hominem et induimus novum, quoniam ibi deponimus mendacium et loquimur veritatem, et cetera, quibus Apostolus explicat quid exui veterem hominem et indui novo, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 54. Et hoc ut faciant, iam baptizatos fidelesque adhortatur; quod adhuc monendi non essent, si hoc in baptismo iam perfecte factum esset. Et tamen factum est, sicut et salvi facti sumus; salvos enim nos fecit per lavacrum regenerationis 55. Sed alio loco dicit quemadmodum hoc factum sit: Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes Spiritus et ipsi in nobismetipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; quod enim videt quis, quid et sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 56.
Perfectio terrena numquam est totali.
8. 10. Adoptio ergo plena filiorum in redemptione fiet etiam corporis nostri. Primitias itaque Spiritus nunc habemus, unde iam filii Dei re ipsa facti sumus; in ceteris vero spe sicut salvi, sicut innovati ita et filii Dei, re autem ipsa quia nondum salvi, ideo nondum plene innovati, nondum etiam filii Dei, sed filii saeculi. Proficimus ergo in renovationem iustamque vitam per quod filii Dei sumus et per hoc peccare omnino non possumus, donec totum in hoc transmutetur, etiam illud, quo adhuc filii saeculi sumus; per hoc enim et peccare adhuc possumus 57. Ita fit ut et qui natus est ex Deo non peccet et, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus et veritas non sit in nobis 58. Consumetur ergo, quod filii carnis et saeculi sumus, et perficietur quod filii Dei et spiritu renati sumus 59. Unde idem Ioannes: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus 60. Quid est hoc sumus et erimus, nisi quia sumus in spe, erimus in re? Nam sequitur et dicit: Scimus, quia, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Nunc ergo et similes ei esse iam coepimus primitias habentes Spiritus et adhuc dissimiles sumus per reliquias vetustatis. Proinde in quantum similes, in tantum regenerante Spiritu filii Dei, in quantum autem dissimiles, in tantum filii carnis et saeculi. Illinc ergo peccare non possumus; hinc vero, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus 61, donec totum transeat in adoptionem et non sit peccator et quaeras locum eius et non invenias 62.
Obiectio pelagianorum: cur iustus non gignat iustum.
9. 11. Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant: Si peccator genuit peccatorem, ut parvulo eius reatus originalis peccati in baptismi acceptione solvatur, etiam iustus iustum gignere debuit. Quasi ex hoc quisque carnalíter gignat, quod iustus est, et non ex hoc potius, quod in membris eius concupiscentialiter movetur et ad usum propagandi lex peccati mentis lege convertitur 63. Ex hoc ergo gignit, quod adhuc vetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc, quod in novitatem promovit inter filios Dei. Filii enim saeculi huius generant et generantur 64. Inde et quod nascitur tale est, quia quod nascitur de carne, caro est 65. Iusti autem non sunt nisi filii Dei. In quantum autem sunt filii Dei, carne non gignunt, quia Spiritu et ipsi, non carne nati sunt. Sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in novitatem perfectam totas vetustatis reliquias commutarunt. Unde quisquis filius de hac parte nascitur vetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse vetustus sit et infirmus; idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem per remissionem peccati spiritu renovetur. Quod si in eo non fit, nihil ei proderit pater iustus; spiritu enim iustus est, quo eum non genuit. Si autem fit, nihil ei oberit etiam pater iniustus; iste enim gratia spiritali in spem novitatis aeternae transitum fecit, ille autem mente carnali totus in vetustate permansit.
Ne sancti quidem, quibus Scriptura testimonium reddit, sine peccato fuerunt: Noe.
10. 12. Non igitur contrarium testimonium est illud, quo dictum est: Qui natus est ex Deo, non peccat 66, ei testimonio, quo iam natis ex Deo dicitur: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est 67. Quamdiu enim homo quamvis totus in spe iam et iam in re ex parte regeneratione spiritali renovatus adhuc tamen portat corpus, quod corrumpitur et adgravat animam 68, quid quo pertineat et quid unde dicatur, etiam in uno homine distinguendum est. Nam, ut ego arbitror, non facile cuiquam Scriptura Dei tam magnum iustitiae perhibet testimonium quam tribus famulis eius, Noe, Daniel et Iob, quos Ezechiel propheta dicit ab imminente quadam iracundia Dei 69 solos posse liberari, in tribus utique illis viris tria quaedam hominum liberando genera praefigurans: in Noe, quantum arbitror, iustos plebium praepositos propter arcae tamquam Ecclesiae gubernationem, in Daniele iustos continentes, in Iob iustos coniugatos et si quis est forte alius intellectus, de quo nunc non est necesse disquirere. Verum tamen quanta isti iustitia praeeminuerint, et hoc prophetico et aliis divinis testimoniis satis apparet 70. Nec ideo quisquam sobrius dixerit ebrietatem non esse peccatum, quae tamen subrepsit tanto viro; nam Noe, sicut legimus, fuit aliquando ebrius, quamvis absit, ut fuerit ebriosus 71.
Daniel.
10. 13. Daniel vero post orationem, quam fudit Deo, de se ipse dicit: Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Domino Deo meo 72. Propterea, nisi fallor, per supra memoratum Ezechielem cuidam superbissimo dicitur: Numquid tu sapientior quam Daniel 73? Neque hic dici potest, quod quidam contra orationem dominicam argumentantur, quia etsi orabant eam, inquiunt, sancti et perfecti iam Apostoli nullum omnino habentes peccatum, non tamen pro se ipsis, sed pro imperfectis et adhuc peccatoribus dicebant: "Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris" 74 ut per hoc, inquiunt, quod dicerent "nostra", in uno esse corpore demonstrarent et illos adhuc habentes peccata et se ipsos, qui iam carebant omni ex parte peccato. In Daniele certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tamquam propheta praevidens hanc aliquando praesumptionern futuram, cum in oratione saepe dixisset peccavimus, non ita nobis exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus: Cum orarem et confiterer peccata populi mei Domino Deo meo 75, nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum propter unius corporis societatem, si diceret: "Cum peccata nostra confiterer Domino Deo meo", sed omnino tam distincte, tamquam de se ipsa distinctione satagens eamque maxime vehementerque commendans: peccata, inquit, mea et peccata papuli mei. Quis huic evidentiae contradicit, nisi quem plus delectat defensare quod sentit quam quid sentiendum sit invenire?
Iob.
10. 14. Iob autem post tam magnum de illo iustitiae testimonium Dei quid dicat ipse videamus. In veritate, inquit, scio, quia ita est. Quemadmodum enim iustus erit ante Dominum? Si enim velit contendere cum eo, non poterit oboedire ei 76. Et paulo post: Quis, inquit, iudicio eius adversabitur? Quodsi fuero iustus, os meum impie loquetur 77. Iterum paulo post: Scio, inquit, quia impunitum me non dimittit. Quia sum impius, quare non sum mortuus? Quodsi purificatus nive et mundatus fuero mundis manibus, sufficienter in sordibus me tinxisti 78. Item in alio suo sermone: Quia conscripsisti, inquit, adversus me mala et induisti me iuventutis meae peccata et posuisti pedem meum in prohibitione, servasti omnia opera mea et in radices pedum meorum inspexisti, qui veterascunt sicut uter vel sicut vestimentum a tinea comestum. Homo enim natus ex muliere parvi est temporis et plenus iracundia et, sicut flos cum floruit et decidit, discessit, sicut umbra non manet. Nonne et huius curam fecisti venire in iudicium tuum? Quis enim erit mundus a sordibus? Nemo, nec si unius diei fuerit vita eius 79. Et paulo post: Dinumerasti, inquit, omnes necessitudines meas et nihil te latuit de peccatis meis; signasti peccata mea in folliculo et adnotasti si quid invitus commisi 80. Ecce et Iob confitetur peccata sua et in veritate se dicit scire, quia non est iustus quisquam ante Dominum. Et ideo iste hoc in veritate scit, quia, si nos dixerimus non habere peccatum, ipsa veritas in nobis non est 81. Proinde secundum modum conversationis humanae perhibet ei Deus tam magnum iustitiae testimonium; ipse autem se metiens ex regula illa iustitiae, quam sicut potest conspicit apud Deum, in veritate, scit, quia ita est, et adiungit: Quemadmodum enim iustus erit ante Dominum? Si enim velit contendere cum eo, non poterit oboedire ei 82, id est: "si iudicandus ostendere voluerit non in se inveniri posse quod damnet, non poterit oboedire ei"; amittit enim etiam illam oboedientiam, qua oboedire posset praecipienti confitenda esse peccata. Unde quosdam increpat dicens: Quid vultis mecum iudicio contendere 83? Quod ille praecavens: Ne, inquit, intres in iudicium cum servo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 84. Ideo etiam dicit Iob: Quis enim iudicio eius adversabitur? Quodsi fuero iustus, os meum impie loquetur 85; hoc est enim: "Si me iustum dixero contra iudicium eius, ubi perfecta illa iustitiae regula me convincit iniustum, profecto impie loquetur os meum, quia contra Dei veritatem loquetur".
Iob, " filius irae ",
10. 15. Fragilitatem quoque ipsam vel potius damnationem carnalis generationis ostendens ex originalis transgressione peccati, cum de peccatis suis ageret, velut eorum causas reddens dixit hominem natum ex muliere parvi esse temporis et plenum iracundia 86. Qua iracondia, nisi qua sunt omnes, sicut dicit Apostolus, naturaliter, hoc est originaliter, irae filii 87, quoniam filii sunt concupiscentiae carnis et saeculi? Ad ipsam iram pertinere etiam mortem hominis consequenter ostendit. Cum enim dixisset: parvi est temporis et plenus iracundia, addidit etiam: et, sicut flos cum floruit et decidit, discessit, sicut umbra non manet. Cum autem subiungit: Nonne et huius curam fecisti venire in iudicium tuum? Quis enim erit mundus a sordibus: Nemo, nec si unius diei fuerit vita eius 88, hoc utique dicit: "Curam hominis brevis vitae fecisti venire in iudicium tuum. Quantumlibet enim brevis fuerit vita eius, etiamsi unius dici esset, mundus a sordibus esse non posset et ideo iustissime in iudicium tuum veniet". Illud vero quod ait: Dinumerasti omnes necessitudines meas et nihil te latuit de peccatis meis; signasti peccata mea in folliculo et adnotasti si quid invitus commisi 89, nonne satis aperuit etiam illa peccata iuste imputari, quae non delectationis illecebra committuntur, sed causa devitandae molestiae alicuius aut doloris aut mortis? Nam et haec dicuntur quadam necessitate committi, cum omnia superando sint amore et delectatione iustitiae. Potest etiam quod dixit: Et adnotasti si quid invitus commisi 90, ad illam vocem videri pertinere, qua dictum est: Non enim quod volo ago, sed quod odi, hoc facio 91.
Iob vituperat seipsum.
10. 16. Quid quod ipse Dominus, qui ei perhibuerat testimonium, cum etiam Scriptura, hoc est Dei Spiritus, dixerit in omnibus, quae contigerunt ei, non eum peccasse labiis suis ante Dominum 92, postea tamen cum ei loqueretur increpans locutus est, sicut ipse Iob testis est dicens: Quid adhuc ego iudicor monitus et increpationes Domini audiens 93? Nemo autem iuste increpatur, nisi in quo est aliquid, quod increpatione sit dignum.
11. 16. Et ipsa increpatio qualis est, quae ex Domini Christi persona intellegitur? Enumerat illi divina opera potestatis suae sub hac sententia increpans, ut eum dicere appareat: Numquid potes haec tanta quae possum? Quo autem pertinet, nisi ut intellegat Iob - etiam hoc ei divinitus credimus inspiratum, ut praesciret Christum ad passionem esse venturum - intellegat ergo, quam debeat aequo animo tolerare quae pertulit, si Christus, in quo peccatum, cum propter nos homo factus esset 94, omnino nullum fuit et in quo Deo tanta potentia est, nequaquam tamen passionis oboedientiam recusavit? Quod puriore cordis intentione Iob intellegens responsioni suae addidit: Auris auditu audiebam te prius et nunc ecce oculus meus videt te. Ideo vituperavi me ipsum et distabui et aestimavi me ipsum terram et cinerem 95. Quare sibi ita in hoc tam magno intellectu displicuit? Neque enim opus Dei, quo erat homo, recte illi poterat displicere, cum etiam ipsi Deo dicatur: Opera manuum tuarum ne despexeris 96. Sed profecto secundum illam iustitiam, qua se noverat iustum, se vituperavit atque distabuit aestimavitque se terram et cinerem mente conspiciens Christi iustitiam, in cuius non tantum divinitate, sed nec in anima nec in carne ullum potuit esse peccatum, secundum quam iustitiam, quae ex Deo est, etiam Paulus apostolus illud suum, quod secundum iustitiam, quae ex lege est, fuit sine querella, non solum damna, verum etiam stercora existimavit 97.
Nemo iustus in omnibus.
12. 17. Non igitur praeclarum illud testimonium Dei, quo laudatus est Iob, contrarium est ei testimonio, quo dictum est: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 98, quia non id persuadet prorsus in illo nihil fuisse, quod vel ab ipso veraciter vel a Domino Deo recte reprehenderetur, quamvis iam iustus et verax Dei cultor et ab omni malo opere se abstinens non mendaciter diceretur. Haec enim de illo verba sunt Dei: Animo advertisti in puerum meum Iob? non enim est illi homo similis super terram, sine querella, iustus, verus Dei cultor, abstinens ab omni opere malo 99. Primis verbis ex hominum qui sunt in terra comparatione laudatur; proinde omnibus qui tunc in terra iusti esse poterant excellebat. Non ergo ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quia in profectu iustitiae ceteros anteibat. Deinde adiungitur sine querella, de cuius vita nemo iuste quereretur, iustus, qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus ei esset aequandus; verus Dei cultor, quippe etiam suorum peccatorum verax humilisque confessor; abstinens se ab omni opere malo, mirum si ab omni etiam verbo et cogitatu malo. Quantus quidem Iob fuerit ignoramus; sed novimus iustum, novimus etiam in perferendis horrendis tribulationum temptationibus magnum; novimus non propter peccata, sed propter eius demonstrandam iustitiam illa omnia fuisse perpessum. Verumtamen haec verba, quibus a Domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem 100, videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae, praesertim quia dicit: Non quod volo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago. Si autem quod odi malum, hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum 101. Ecce et iste secundum interiorem hominem alienus est ab omni opere malo, quia illud non operatur ipse, sed quod in carne eius habitat malum; et tamen cum illud ipsum, quo condelectatur legi Dei, non habeat nisi ex gratia Dei, adhuc liberationis indigens clamat: Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 102.
Perfecta iustitia humana imperfecta est.
13. 18. Sunt ergo in terra iusti, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter iustitiam aequo animo tolerantes; sed si verum est, quia et verum est: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus 103, et: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens 104, non sunt sine peccato nec, quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur.
Zachariae sacerdotis perfectio.
13. 19. Nam de Zacharia et Elisabeth, qui nobis saepe in huius quaestionis disputationibus obiciuntur, quid dicamus, nisi quod evidenter Scriptura testatur eminenti iustitia fuisse Zachariam in principibus sacerdotum ad offerenda Veteris Testamenti sacrificio pertinentium? Legimus autem in epistola, quae ad Hebreos scribitur, quod testimonium in libro priore iam posui, solum Christum esse principem sacerdotum 105, qui non haberet necessitatem sicut illi, qui sacerdotum principes dicebantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis cotidie, deinde pro populo. Talem enim decebat, inquit, habere nos principem sacerdotum, iustum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a caelis factum, non habentem cotidianam necessitatem sicut principes sacerdotum primum pro suis peccatis sacrificium offerre 106. In hoc sacerdotum numero Zacharias, in hoc Phinees, in hoc ipse Aaron, a quo iste ordo exorsus est, fuit et quicumque alii in illo sacerdotio laudabiliter iusteque vixerunt, qui tamen habebant necessitatem sacrificium primitus pro suis offerre peccatis solo Christo exsistente, cuius venturi figuram gestabant, qui hanc necessitatem sacerdos incontaminabilis non haberet 107.
Zachariae et Elisabeth Paulo apostolo comparantur.
13. 20. Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, quod non in eo comprehendatur, quod de se Apostolus, cum in Christum nondum credidisset, professus est? Dixit enim se secundum iustitiam, quae in lege est, fuisse sine querella 108. Hoc et de illis ita legitur: Erant autem ambo iusti ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella 109. Quia ergo quidquid in eis erat iustitiae non erat ad homines simulatum, ideo dictum est: Ante Deum. Quod autem de Zacharia et eius coniuge scriptum est: in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, hoc ille breviter dixit: in lege. Non enim alia lex illis, alia isti fuit ante Evangelium, sed una atque eadem, quam legimus per Moysen datam patribus eorum, secundum quam etiam sacerdos erat Zacharias et vice sua sacrificabat. Et tamen Apostolus, qui simili tunc iustitia praeditus fuit, sequitur et dicit: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi. Verumtamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Christi Iesu Domini nostri, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam, quae est per fidem Christi, quae est ex Deo iustitia in fide, ad cognoscendum eum et virtutem resurrectionis eius et communicationem passionis eius, conformatus morti ipsius, si qua modo occurram in resurrectionem mortuorum 110. Tantum ergo longe est, ut propter illa verba Zachariam et Elisabeth credamus sine ullo peccato perfectam habuisse iustitiam, ut nec ipsum Apostolum eiusdem regulae summitate arbitremur fuisse perfectum, non solum in illa legis iustitia, quam similem istis habuit, quam inter damna et stercora deputat in comparatione eminentissimae iustitiae quae in fide Christi est; verum etiam in ipso quoque Evangelio, ubi et tanti apostolatus meruit principatum, quod dicere non auderem, nisi ei non credere nefas ducerem. Ubi enim sequitur et adiungit: Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim, sequor autem si comprehendam, in qua et adprehensus sum a Christo Iesu. Fratres, ego me ipsum non arbitror adprehendisse; unum autem, quae retro oblitus in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 111, ipse se confitetur nondum accepisse, nondum esse perfectum in plenitudine iustitiae, quam adipisci dilexit in Christo, sed adhuc secundum intentionem sequi et praeterita obliviscentem in ea quae ante sunt extendi, ut noverimus etiam ad ipsum pertinere illud quod ait: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem 112, quamvis iam esset perfectus viator, etsi nondum erat ipsius itineris perfectione perventor. Denique tales vult secum in isto cursu comites rapere, quibus continuo subiungit et dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque Deus vobis revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 113. Ambulatio ista non corporis pedibus, sed mentis affectibus et vitae moribus geritur, ut possint esse perfecti iustitiae possessores, qui recto itinere fidei de die in diem sua renovatione proficientes iam perfecti facti sunt eiusdem iustitiae viatores 114.
Ab omnibus orandum ut sibi dimittatur.
14. 21. Sic itaque omnes, quicumque in hac vita divinarum Scripturarum testimoniis in bona voluntate atque actibus iustitiae praedicati sunt et quicumque tales vel post eos fuerunt quamvis non eisdem testimoniis praedicati atque laudati vel nunc usque etiam sunt vel postea quoque futuri sunt, omnes magni, omnes iusti, omnes veraciter laudabiles sunt, sed sine peccato aliquo non sunt, quoniam Scripturarum testimoniis, quibus de illorum laudibus credimus 115, hoc etiam credimus non iustificari in conspectu Dei omnem viventem et ideo rogari, ne intret in iudicium cum servis suis, et non tantum universaliter fidelibus omnibus, verum etiam singulis esse orationem dominicam necessariam, quam tradidit discipulis suis.
Perfectio secundum quid et perfectio simpliciter.
15. 22. At enim ait Dominus: "Estote perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est" 116; quod non praeciperet, inquiunt, si sciret fieri non posse quod praecipit. Non nunc quaeritur utrum fieri possit, si istam perfectionem ad hoc accipiunt, ut sine ullo sit quisque peccato, cum hanc agit vitam - iam enim supra respondimus posse fieri -, sed utrum aliquis faciat, hoc nunc quaerimus. Neminem autem esse, qui tantum velit, quantum res exigit, ante praecognitum est, sicut Scripturarum quae supra commemoravi testimonia tanta declarant. Et tamen cum dicitur cuiusque perfectio, qua in re dicatur videndum est. Nam ex Apostolo testimonium paulo ante posui, ubi se fatetur in acceptione iustitiae, quam desiderat, nondum esse perfectum et tamen continuo dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus 117; quod utrumque non diceret, nisi in alia re perfectus esset, in alia non esset. Velut si iam sit quisquam sapientiae perfectus auditor - quod nondum erant illi, quibus dicebat: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis 118; eis quippe et illud ait: Sapientiam loquimur inter perfectos 119, utique perfectos auditores volens intellegi -, potest ergo fieri, sicut dixi, ut iam sit aliquis sapientiae perfectus auditor, cuius nondum sit perfectus et doctor; potest perfectus esse iustitiae cognitor, nondum perfectus effector; potest perfectus esse, ut diligat inimicos, qui nondum est perfectus ut sufferat. Et qui perfectus est in eo, quod omnes homines diligit, quippe qui etiam ad inimicorum dilectionem pervenerit, quaeritur utrum iam sit in ipsa quoque dilectione perfectus, id est, utrum quos diligit, tantum diligat, quantum illa incommutabilis regula veritatis diligendos esse praescribit. Cum ergo legitur in Scripturis cuiusque perfectio, qua in re dicatur, non neglegenter intuendum est, quoniam non ideo quisque prorsus sine peccato esse intellegitur, quia in aliqua re dicitur esse perfectus. Quamquam et in hoc possit ita dici, ut non quia iam non est quo proficiat sed quia ex maxima parte profecit, hoc nomine dignus habeatur, sicut in doctrina legis dici potest quisque perfectus, etiamsi cum aliquid adhuc latet; sicut perfectos dicebat Apostolus, quibus tamen ait: Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit; verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 120.
Cur Deus praecipiat quod scit homines non posse observare.
16. 23. Neque negandum est hoc Deum iubere ita nos in facienda iustitia esse debere perfectos, ut nullum habeamus omnino peccatum. Nam neque peccatum erit, si quid erit, si non divinitus iubetur ut non sit. Cur ergo iubet, inquiunt, quod scit nullum hominum esse facturum? Hoc modo etiam dici potest, cur primis illis hominibus iusserit, qui duo soli erant, quod sciebat eos non esse facturos. Neque enim dicendum est ideo iussisse, ut nostrum aliquis id faceret, si illi non facerent; hoc enim, ne de illa scilicet arbore cibum sumerent, non nisi illis solis Deus iussit 121, quia, sicut sciebat quid iustitiae facturi non erant, ita etiam sciebat quid iustitiae de illis erat ipse facturus. Eo modo ergo iubet omnibus hominibus ut non faciant ullum peccatum, quamvis sit praescius neminem hoc impleturum, ut, quicumque impie ac damnabiliter eius praecepta contempserint, ipse faciat eorum damnatione quod iustum est, quicumque autem in eius praeceptis oboedienter et pie proficientes nec tamen omnia quae praecepit implentes, sicut sibi dimitti volunt, sic aliis peccata dimiserint, ipse faciat in eorum mundatione quod bonum est. Quomodo enim dimittenti dimittitur per Dei misericordiam, si peccatum non est? aut quomodo non vetatur per Dei iustitiam, si peccatum est?
Securitas Pauli apostoli.
16. 24. Sed ecce, inquiunt, Apostolus dicit: "Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; superest mihi corona iustitiae" 122; quod non diceret, si haberet ullum peccatum. Immo vero respondeant, quomodo potuit haec dicere, cui adhuc restabat ipsius passionis, quam sibi iam impendere dixerat, tam magna conflictatio, tam molestum et grande certamen. An ad eius consummandum cursum parum adhuc deerat, quando illud deerat, ubi erat futurus acrior et crudelior inimicus? Quodsi ideo talibus verbis certus securusque gaudebat, quia de victoria futuri tanti certaminis certum eum securumque iam fecerat, qui eamdem passionem iam illi revelaverat imminere, non re plenissima, sed spe firmissima haec dixit et quod futurum esse praesumpsit tamquam factum fuerit indicavit. Si ergo his verbis etiam hoc adderet, ut diceret: "Nullum habeo iam peccatum", hoc quoque illum intellegeremus non de rei factae, sed de rei futurae perfectione dixisse. Sic enim ad ipsius cursus consummationem pertinebat nullum habere peccatum, quod isti putant, dum haec diceret, iam in illo fuisse completum, quemadmodum ad ipsius cursus consummationem pertinebat etiam in certamine passionis adversarium superare, quod etiam ipsi necesse est fateantur, cum haec diceret, adhuc in illo fuisse complendum. Hoc ergo totum nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quando iam de Dei promissione praefidens totum ita dicebat, tamquam fuisset effectum. Ad ipsius quippe cursus consummationem pertinebat etiam quod peccata dimittebat debitoribus suis atque ita sibi ut dimitterentur orabat 123; qua Domini pollicitatione certissimus erat in illo fine, quem adhuc futurum iam fidendo dicebat impletum, nullum se habiturum esse peccatum. Nam, ut alia omittam, miror si, cum verba illa dicebat, per quae istis visus est nullum habuisse peccatum, iam fuerat ab illo ablatus ille stimulus carnis, de quo a se auferendo Dominum ter rogaverat responsumque acceperat: Sufficit tibi gratia mea; virtus in infirmitate perficitur 124. Huic tanto viro perficiendo necessarium fuit, ut ab illo angelus satanae non auferretur, a quo propterea colaphizabatur, ne magnitudine revelationum extolleretur, et audet quisquam quemquam vel putare vel dicere positum sub onere vitae huius ab omni omnino mundum esse peccato?
Sanctissimus quisque peccata expianda habuit.
16. 25. Sint licet homines tanta excellentes iustitia, ut ad eos de columna nubis loquatur Deus, qualis Moyses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuel in his qui invocant nomen eius 125, cuius magnae laudes pietatis et innocentiae Scriptura veridica praedicantur ab ineunte pueritia, ex quo cum mater votum solvens in templo Dei constituit et servum Domino dedicavit, etiam de talibus tamen scriptum est: Tu propitius eras illis et vindicans in omnes affectiones eorum 126. In filios quippe damnationis vindicat iratus, in filios autem gratiae vindicat propitius, dum quem diligit corripit et flagellat omnem filium quem recipit 127. Nulla autem vindicta, nulla correptio, nullum Dei flagellum debetur nisi peccato excepto illo, qui in flagella paratus est 128, ut experiretur omnia secundum similitudinem sine peccato, ut esset sanctus sanctorum sacerdos interpellans etiam pro sanctis, qui non mendaciter etiam de se quisque dicunt: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 129. Unde et ipsi qui contra haec disputant, cum sint casta vita moribusque laudabiles nec dubitent facere, quod illi diviti pro consequenda vita aeterna consilium requirenti, cum se respondisset iam omnia legis implevisse mandata, praecepit Dominus, si vellet esse perfectus, venderet omnia quae habebat et daret pauperibus thesaurumque transferret in caelum, nemo tamen eorum audet dicere se esse sine peccato 130. Quod, sicut credimus, non fallaci animo dicunt; si autem mentiuntur, eo ipso incipiunt vel augere vel habere peccatum.
Tertia quaestio: cur nemo in hac vita sit sine peccato.
17. 26. Iam ergo quod loco tertio posui videamus. Cum voluntatem humanam gratia adiuvante divina sine peccato in hac vita possit homo esse, cur non sit, possem facillime ac veracissime respondere: Quia homines nolunt. Sed si ex me quaeritur, quare nolint, imus in longum; verumtamen etiam hoc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis breviter dicam. Nolunt homines tacere quod iustum est, sive quia latet an iustum sit sive quia non delectat. Tanto enim quidque vehementius volumus, quanto certius quam bonum sit novimus eoque delectamur ardentius. Ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quae impediunt voluntatem, ne moveatur ad faciendum opus bonum vel ab opere malo abstinendum. Ut autem innotescat quod latebat et suave fiat quod non delectabat, gratiae Dei est, qua hominum adiuvat voluntates; qua ut non adiuventur, in ipsis itidem causa est, non in Deo, sive damnandi praedestinati sunt propter iniquitatem superbiae sive contra ipsam suam superbiam iudicandi et erudiendi, si filii sunt misericordiae. Unde Ieremias cum dixisset: Scio, Domine, quia non est in homine via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos, continuo subiunxit: Corripe me, Domine, verumtamen in iudicio et non in furore tuo 131, tamquam diceret: "Scio ad correptionem meam pertinere, quod minus abs te adiuvor, ut perfecte dirigantur gressus mei; verumtamen hoc ipsum noli sic mecum agere, tamquam in furore, quo iniquos damnare statuisti, sed tamquam in iudicio, quo doces tuos non superbire". Unde alibi dicitur: Et iudicia tua adiuvabunt me 132.
Vitiorum omnium humanorum causa est superbia. Tanto magis delectat opus bonum quanto magis diligitur Deus.
17. 27. Nullius proinde culpae humanae in Deum referas causam. Vitiorum namque omnium humanorum causa superbia est. Ad hanc convincendam atque auferendam talis medicina caelitus venit: ad elatum hominem per superbiam Deus humilis descendit per misericordiam gratiam claram manifestamque commendans in ipso homine, quem tanta prae participibus suis caritate suscepit. Neque enim et ipse ita Verbo Dei coniunctus, ut ea coniunctione unus filius Dei et idem ipse unus filius hominis fieret, praecedentibus suae voluntatis meritis fecit. Unum quippe illum esse oportebat; essent autem et duo et tres et plures, si hoc fieri posset, non per Dei proprium donum, sed per hominis liberum arbitrium. Hoc ergo praecipue commendatur, hoc in sapientiae atque scientiae thesauris in Christo absconditis, quantum existimare audeo, praecipue docetur et discitur 133. Ideo quisque nostrum bonum opus suscipere, agere, implere nunc scit, nunc nescit, nunc delectatur, nunc non delectatur, ut noverit non suae facultatis, sed divini muneris esse vel quod scit vel quod delectatur, ac sic ab elationis vanitate sanetur et sciat quam vere non de terra ista, sed spiritaliter dictum sit: Dominus dabit suavitatem et terra nostra dabit fructum suum 134. Tanto autem magis delectat opus bonum, quanto magis diligitur Deus, summum atque incommutabile bonum et auctor qualiumcumque bonorum omnium. Ut autem diligatur Deus, caritas eius diffusa est in cordibus nostris non per nos, sed per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 135.
Gratia et libertas.
18. 28. Sed laborant homines invenire in nostra voluntate quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo, et quomodo inveniri possit ignoro. Excepto enim, quod Apostolus ait, cum de bonis hominum loqueretur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis 136? Ipsa etiam ratio, quae de his rebus a talibus quales sumus iniri potest, quemlibet nostrum quaerentem vehementer angustat, ne sic defendamus gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur, rursus, ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate ingrati Dei gratiae iudicemur.
Bona voluntas a Deo.
18. 29. Namque illud Apostoli quod commemoravi sic difendere quidam voluerunt, ut dicerent ideo quidquid etiam bonae voluntatis habet homo, Deo tribuendum esse, quia et hoc in illo esse non posset, si homo ipse non esset; cum vero, ut sit aliquid atque ut homo sit, non habeat nisi a Deo, cur non auctori Deo tribuatur etiam quidquid in illo est bonae voluntatis, quod non esset, nisi esset in quo esset? Sed hoc modo etiam illud dici potest malam quoque voluntatem Deo auctori esse tribuendam, quia nec ipsa esse posset in homine, nisi homo esset in quo esset. Ut autem homo sit, Deus auctor est; ita et eius malae voluntatis, quae nisi hominem haberet ubi esset esse omnino non posset, ad auctorem Deum esse referendum. Quod nefas est dicere.
Bona voluntas necessario a Deo.
18. 30. Quapropter nisi obtineamus non solum voluntatis arbitrium, quod huc atque illuc liberam flectitur atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest, sed etiam voluntatem bonam, quae iam in eis bonis est, quorum esse usus non potest malus, nisi ex Deo nobis esse non posse, nescio quemadmodum defendamus quod dictum est: Quid enim habes quod non accepisti 137? Nam si nobis libera quaedam voluntas ex Deo est, quae adhuc potest esse vel bona vel mala, bona vero voluntas ex nobis est, melius est id quod a nobis quam quod ab illo est. Quod si absurdissime dicitur, oportet fateamur etiam bonam voluntatem nos divinitus adipisci. Quamquam voluntas mirum si potest in medio quodam ita consistere, ut nec bona nec mala sit. Aut enim iustitiam diligimus et bona est et, si magis diligimus, magis bona, si minus, minus bona est, aut si omnino non diligimus, non est bona. Quis vero dubitet dicere voluntatem nullo modo iustitiam diligentem non modo esse malam, sed etiam pessimam voluntatem? Si ergo voluntas aut bona est aut mala et utique malam non habemus ex Deo, restat ut bonam voluntatem habeamus ex Deo; alioquin nescio, cum ab eo iustificamur, quo alio munere ipsius gaudere debeamus. Et hinc scriptum arbitror: Paratur voluntas a Domino 138. Et in Psalmis: A Domino gressus hominis diriguntur et viam eius volet 139. Et quod Apostolus ait: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 140.
Conversio hominis ad Deum ex misericordia divina.
18. 31. Quocirca quoniam quod a Deo nos avertimus, nostrum est - et haec est voluntas mala - quod vero ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante atque adiuvante non possumus - et haec voluntas bona - quid habemus quod non accepimus 141? Si autem accepimus, quid gloriamur, quasi non acceperimus? Ac per hoc ut qui gloriatur, in Domino glorietur 142, quibus hoc Deus donare voluerit, eius misericordiae est, non meriti illorum, quibus autem noluerit, veritatis est. Iusta namque peccatoribus poena debetur, quoniam misericordiam et veritatem diligit Dominus Deus 143; et: misericordia et veritas occurrerunt sibi 144; et: universae viae Domini misericordia et veritas 145. Et quis explicet quam crebro haec duo coniuncta divina Scriptura commemoret? Aliquando etiam mutatis nominibus, ut gratia pro misericordia ponatur - unde est: Et vidimus gloriam eius, gloriam tamquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate 146 - aliquando pro veritate iudicium, sicut est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 147.
Arcane operatur Deus sua misericordia et iustitia.
18. 32. Quare autem illos velit convertere, illos pro aversione punire, cum et in beneficio tribuendo nemo iuste reprehendat misericordem et in vindicta exercenda nemo iuste reprehendat veracem, sicut in illis evangelicis operariis aliis placitam mercedem reddentem 148, aliis etiam non placitam largientem nullus iuste culpaverit, consilium tamen occultioris iustitiae penes ipsum est.
Per gratiam boni cognitio et delectatio.
19. 32. Nos, quantum concessum est, sapiamus et intellegamus, si possumus, Dominum Deum bonum ideo etiam sanctis suis alicuius operis iusti aliquando non tribuere vel certam scientiam vel victricem delectationem, ut cognoscant non a se ipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua illuminentur tenebrae eorum, et suavitatem, qua det fructum suum terra eorum 149.
19. 33. Cum autem ab illo illius adiutorium deprecamur ad faciendam perficiendamque iustitiam, quid aliud deprecamur, quam ut aperiat quod latebat et suave faciat quod non delectabat? quia et hoc ab illo esse deprecandum eius gratia didicimus, dum antea lateret, eius gratia dileximus, dum antea non delectaret, ut qui gloriatur non in se, sed in Domino glorietur 150. Extolli quippe in superbiam propriae voluntatis est hominum, non operis Dei; neque enim ad hoc eos compellit aut adiuvat Deus. Praecedit ergo in voluntate hominis appetitus quidam propriae potestatis, ut fiat inoboediens per superbiam. Hic autem appetitus etiam si non esset, nihil molestum esset, et cum hoc voluit homo, sine difficultate noluisset; secutum est autem ex debita iusta poena tale vitium, ut iam molestum esset oboedire iustitiae. Quod vitium nisi adiuvante gratia superetur, ad iustitiam nemo convertitur, nisi operante gratia sanetur, iustitiae pace nemo perfruitur. Cuius autem gratia vincitur et sanatur, nisi illius cui dicitur: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum, et averte iram tuam a nobis 151? Quod et si facit, misericordia facit, ut dicatur: Non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniquitates nostras retribuit nobis 152. Et quibus non facit, iudicio non facit. Et quis dicet illi: "Quid fecisti", cui misericordia et iudicium pia sanctorum mente cantatur 153? Idcirco etiam sanctos et fideles suos in aliquibus vitiis tardius sanat, ut in his eos minus, quam implendae ex omni parte iustitiae sufficit, delectet bonum, sive cum latet sive cum etiam manifestum est, ut, quantum pertinet ad integerrimam regulam veritatis eius, non iustificetur in conspectu eius omnis vivens 154. Nec in eo ipso vult nos damnabiles esse, sed humiles commendans nobis eamdem gratiam suam, ne facilitatem in omnibus adsecuti nostrum putemus esse quod eius est; qui error multum est religioni pietatique contrarius. Nec ideo tamen in eisdem vitiis nobis permanendum esse existimemus, sed adversus ipsam maxime superbiam, propter quam in eis humilamur, et nos vigilanter conemur et ipsum deprecemur ardenter simul intellegentes et quod sic conamur et quod sic precamur dono illius nos habere, ut in omnibus non ad nos respicientes, sed sursum cor habentes Domino Deo nostro gratias agamus et, cum gloriamur, in illo gloriemur 155.
Quarta quaestio: nemo fuit vel esse potest sine peccato, uno Christo excepto.
20. 34. Quartum iam illud restat, quo explicato, quantum adiuvat Dominus, sermo quoque iste tam prolixus tandem terminum sumat, utrum qui omnino numquam ullum peccatum habuerit habiturusve sit non solum quisquam natorum hominum sit, verum etiam potuerit aliquando esse vel possit. Hunc prorsus nisi unum mediatorem Dei et hominum hominem Christum Iesum 156 nullum vel esse vel fuisse vel futurum esse certissimum est. Unde iam multa diximus de baptismo parvulorum, qui si nullum peccatum habent, non solum sunt homines innumerabiles sine peccato, verum etiam fuerunt et erunt. Porro si veraciter illud constitit, unde secundo loco egimus, neminem esse sine peccato, profecto nec parvuli sine peccato sunt. Ex quo conficitur, etsi quisquam in hac vita esse potuisset, qui virtute ita perficeretur, ut ad tantam plenitudinem iustitiae perveniret, qua nullum haberet omnino peccatum, fuisse tamen eum antea peccatorem, unde in istam novitatem vitae converteretur, non esse dubitandum. Etenim secundo illo loco aliud quaerebatur, aliud in hoc quarto propositum est. Nam in illo, utrum aliquis in hac vita ad perfectam, quae prorsus sine ullo peccato est, vitam perveniret per gratiam Dei studio voluntatis, hoc requirebatur; in hoc autem quarto, utrum esset in filiis hominum vel esse potuisset aut posset, qui non ex peccato ad iustitiam perfectissimam perveniret, sed nullo omnino umquam peccato esset obstrictus, hoc quaeritur. Ideo si illa vera sunt, quae tam multa de parvulis diximus, nec est iste in filiis hominum quisquam nec fuit nec erit excepto uno mediatore, in quo nobis propitiatio et iustificatio posita est 157, per quam finitis inimicitiis peccatorum reconciliemur Deo 158. Non itaque ab re est, quantum praesenti causae sufficere videtur, ab ipso exordio generis humani pauca repetere, quibus adversus quaedam, quae movere possent, legentis animus informetur.
Peccatum protoparentum fuit praecipue peccatum inobedientiae.
21. 35. Posteaquam illi primi homines, vir unus Adam et ex illo Eva uxor eius, accepto Dei praecepto servare oboedientiam noluerunt, iusta eos poena ac debita consecuta est. Sic enim comminatus fuerat Dominus, quod ea die, qua vetitum cibum ederent, morte morerentur 159. Proinde quia utendi ad escam omni ligno, quod in paradiso erat, acceperant potestatem, in quo etiam lignum vitae plantaverat Deus, ab illo autem solo eos prohibuerat, quod appellavit scientiae boni et mali, quo nomine significaretur experientiae consequentia, et quid boni custodita et quid mali essent transgressa prohibitione sensuri, recte profecto intelleguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse cibo vetito atque usi fuisse concessis ac per hoc et ceteris et praecipue ligno vitae 160. Quid enim absurdius, quam ut credantur ex aliis arboribus alimenta sumpsisse, non autem etiam ex illo, quod et similiter permissum fuerat et utilitate praecipua per aetatum labem mutari quamvis animalia corpora atque in mortem veterescere non sinebat, tribuens hoc corpori humano de suo corpore beneficium et mystica significatione demonstrans quid per sapientiam, cuius figuram gestabat, conferretur animae rationali, ut alimento eius vivificata nequaquam in labem mortemque nequitiae verteretur? Merito enim de illa dicitur: Lignum vitae est amplectentibus eam 161. Sicut haec arbor in corporali sic illa in spiritali paradiso, ista exterioris illa interioris hominis sensibus praebens vigorem sine ulla in deterius temporis commutatione vitalem. Serviebant igitur Deo vehementer sibi commendata pietate oboedientiae, qua una colitur Deus. Quae per se ipsam quanta sit quamque sola sufficiat ad tuendam rationalem sub Creatore creaturam, non potuit excellentius intimari, quam ut a ligno prohiberentur non malo. Absit enim ut bonorum Creator, qui fecit omnia et ecce bona valde 162, mali aliquid in illius etiam corporalis paradisi fertilitate plantaret. Sed ut ostenderetur homini, cui esset sub tali Domino utilissima servitus, quantum esset solius oboedientiae bonum, quam solam de famulo exegerat, cui oboedire non propter ipsius dominatum, sed propter servientis utilitatem potius expediret, ab eo ligno sunt prohibiti, quo si uterentur non prohibiti, nihil mali omnino paterentur, ut quod illo post prohibitionem utentes passi sunt satis intellegeretur quod eis hoc non intulerit arbor cibo noxio perniciosa, sed tantum oboedientia violata.
Status hominis ante et post peccatum.
22. 36. Hanc ergo priusquam violassent, placebant Deo et placebat eis Deus et quamvis corpus animale gestarent, nihil inoboediens in illo adversum se moveri sentiebant. Faciebat quippe hoc ordo iustitiae, ut, quia eorum anima famulum corpus a Domino acceperat, sicut ipsa eidem Domino suo ita illi corpus eius oboediret atque exhiberet vitae illi congruum sine ulla resistente famulatum. Hinc et nudi erant et non confundebantur 163. Animam quippe rationalem naturali verecundia nunc pudet, quod in carne, in cuius servitutem ius potestatis accepit, nescio qua infirmitate efficere non potest, ut se nolente non moveantur membra et se volente moveantur. Quae propter hoc in quovis casto merito appellantur pudenda, quod adversus dominam mentem, quasi suae sint potestatis, sicut libitum est, excitantur idque solum iuris in his habent frena virtutis, ut ad immundas et illicitas corruptiones ea pervenire non sinant. Haec igitur carnis inoboedientia, quae in ipso motu est, etiamsi habere non permittatur effectum, non erat in illis tunc primis hominibus, quando nudi erant et non confundebantur. Nondum quippe anima rationalis domina carnis inoboediens extiterat Domino suo, ut poena reciproca inoboedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu quodam confusionis et molestiae suae, quem sensum certe ipsa per inoboedientiam suam non intulit Deo. Neque enim Deo pudendum est aut molestum, si nos ei non oboedimus, cuius in nos summam potestatem nullo modo minuere valemus, sed nobis pudendum est, quod imperio nostro caro non servit, quia hoc fit per infirmitatem, quam peccando meruimus, vocaturque peccatum habitans in membris nostris 164. Sic est autem hoc peccatum, ut sit poena peccati. Denique posteaquam est illa facta transgressio et anima inoboediens a lege sui Domini aversa est, habere coepit contra eam servus eius, hoc est corpus eius, legem inoboedientiae et puduit illos homines nuditatis suae animadverso in se motu, quem ante non senserant, quae animadversio apertio dicta est oculorum 165; neque enim oculis clausis inter illas arbores oberrabant. Sic et de Agar scriptum est: Aperti sunt oculi eius et vidit puteum 166. Tunc illi homines pudenda texerunt, quae Deus illis membra, ipsi vero pudenda fecerunt.
Naturae corruptio per peccatum, renovatio per Christum.
23. 37. De hac lege peccati nascitur caro peccati expianda per illius sacramentum, qui venit in similitudine carnis peccati 167, ut evacuetur corpus peccati, quod et corpus mortis huius appellat 168, unde miserum hominem non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 169. Sic enim ab eis transitum fecit in posteros ista lex initium mortis, quemadmodum labor quo cuncti homines laborant in terra, quemadmodum in feminas parturitio cum doloribus 170. Haec enim, cum de peccato arguerentur, Dei sententia meruerunt, quae non in eis solis, sed etiam in successoribus eorum, in aliis magis, in aliis minus, tamen in omnibus videmus impleri. Cum itaque primorum illorum hominum fuerit prima iustitia oboedire Deo et hanc in membris adversus legem mentis suae legem concupiscentiae non habere 171, nunc post eorum peccatum nata ex eis nostra carne peccati pro magno obtinetur ab his qui oboediunt Deo desideriis eiusdem concupiscentiae non oboedire 172 et crucifigere in se carnem cum passionibus et concupiscentiis, ut sint Iesu Christi, qui hoc in sua cruce figuravit, quibus per gratiam suam dedit potestatem filios Dei fieri. Non enim omnibus hominibus dedit, sed quotquot receperunt eum, ut Deo renascerentur spiritu, qui saeculo nati erant carne 173. Sic enim de his dictum est: Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri nec ex voluntate carnis, sed ex Deo nati Sunt 174.
Caro Verbi Dei incarnati.
24. 38. Secutus autem addidit: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis 175; tamquam dicens: Magnum quidem hoc in his factum est, ut Deo nascerentur ex Deo, qui prius nati fuerant ex carne saeculo quamvis creati ab ipso Deo; sed longe mirabilius factum est, quod cum istis naturae fuerit nasci de carne, beneficii vero nasci ex Deo, propter hoc impertiendum beneficium ille, qui de Deo naturaliter natus est, nasci etiam misericorditer de carne dignatus est; hoc est enim: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Per hoc, inquit, factum est, ut nati de carne caro postea nascendo de Spiritu spiritus essemus et habitaremus in Deo, quia et Deus natus de Deo, postea de carne nascendo caro factus est et habitavit in nobis. Verbum enim, quod caro factum est, in principio erat et apud Deum Deus erat 176. Verumtamen ipsa participatio illius in interiora nostra, ut nostra esset in superiora illius, tenuit quamdam et in carnis nativitate medietatem, ut nos quidem nati essemus in carne peccati 177, ille autem in similitudine carnis peccati, nos non solum ex carne et sanguine 178, verum etiam ex voluntate viri et voluntate carnis; ille autem tantum ex carne et sanguine, non ex voluntate viri neque ex voluntate carnis, sed ex Deo natus est. Et ideo nos in mortem propter peccatum, ille propter nos in mortem sine peccato. Sicut autem inferiora eius, quibus ad nos descendit, non omni modo coaequata sunt inferioribus nostris, in quibus nos hic invenit 179, sic et superiora nostra, quibus ad eum ascendimus, non coaequabuntur superioribus eius, in quibus eum illic inventuri sumus. Nos enim ipsius gratia facti erimus filii Dei, ille semper natura erat Filius Dei; nos aliquando conversi adhaerebimus impares Deo 180, ille numquam aversus manet aequalis Deo 181; nos participes vitae aeternae, ille vita aeterna. Solus ergo ille etiam homo factus manens Deus peccatum nullum umquam habuit nec sumpsit carnem peccati quamvis de materna carne peccati. Quod enim carnis inde suscepit, id profecto aut suscipiendum mundavit aut suscipiendo mundavit. Ideo virginem matrem non lege carnis peccati, id est non concupiscentiae carnalis motu concipientem, sed pia fide sanctum germen in se fieri promerentem quam eligeret creavit, de qua crearetur elegit. Quanto magis ergo caro peccati baptizanda est propter evadendum iudicium, si baptizata est caro sine peccato propter imitationis exemplum!
Pelagianorum obiectio: filius baptizati iam ablutus est.
25. 39. Quod autem supra respondimus adversus eos qui dicunt: Si peccator genuit peccatorem, iustus quoque iustum gignere debuit; hoc etiam his respondemus, qui dicunt de homine baptizato natum iam velut baptizatum haberi debuisse. Cur enim non, inquiunt, in lumbis patris sui potuerit baptizari, si secundum epistolam, quae ad Hebreos scripta est, in lumbis Abrahae Levi potuit decimari 182? Hoc qui dicunt adtendant non propterea Levi postea non fuisse decimatum, quia iam fuerat decimatus in lumbis Abrahae, sed quia sic ordinatus est honore sacerdotii, ut acciperet decimas, non praeberet; alioquin nec ceteri fratres eius, qui ei praebebant, decimarentur, quia et ipsi in lumbis Abrahae a Melchisedech iam fuerant decimati 183.
Baptizati filius indiget baptismo sicut circumcisi filius circumcisione.
25. 40. Sed ne quis dicat propterea recte potuisse Abrahae filios decimari, quamvis iam fuissent in lumbis patris sui decimati, quia decimatio talis res erat, quae in unoquoque homine saepe fuerat facienda, sicut Israelitae annis omnibus, immo ex fructibus omnibus decimas tota vita sua crebras solent praebere Levitis, baptismum autem tale sacramentum esse, quod semel datur et, si iam hoc acceperat quisque, cum in patre suo esset, nonnisi baptizatum fuisse deputandum, cum de illo qui baptizatus fuerat gigneretur: qui hoc dicit, ne diu disputem, circumcisionem respiciat, quae semel fiebat et tamen in singulis singulatim fiebat. Sicut ergo tempore illius sacramenti de circumciso qui nasceretur circumcidendus fuit, sic nunc de baptizato qui natus fuerit baptizandus est.
Cur baptizandi sint baptizatorum filii, qui secundum Paulum iam sunt sancti.
25. 41. At enim ait Apostolus: Filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt 184; et ideo, inquiunt, fidelium filii iam baptizari minime debuerunt. Miror hoc dicere qui negant peccatum ex Adam originaliter trahi. Si enim hanc Apostoli sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari oportere non dubitant? Cur denique nolunt fateri de parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si de sancto aliqua sanctitas trahitur? Et contra nostram quidem non est adsertionem, etiamsi ex fidelibus sancti propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur, pergere in damnatíonem, quibus et ipsi regnum caelorum intercludunt, quamvis eos dicant non habere ullum vel proprium vel originale peccatum. Aut si eis indignum videtur, ut sancti damnentur, quomodo erit dignum, ut a regno Dei sancti separentur? Illud potius adtendant, quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et immunditia de immundis. Utrumque enim dixit qui dixit: Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Explicent etiam quomodo iustum sit, ut sancti ex fidelibus et immundi ex infidelibus nati pariter tamen, si baptizati non fuerint, regnum Dei non permittantur intrare. Quid ergo illis ista sanctitas prodest? Nam si damnari faterentur immundos ex infidelibus natos, sanctos autem filios fidelium in Dei quidem regnum intrare non posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia sancti sunt, esset qualiscumque distinctio; nunc vero natos de sanctis sanctos et de immundis immundos aequaliter dicunt et, quia peccatum non habent, non damnari et, quia baptismum non habent, a Dei regno separari. Hanc absurditatem talia ingenia non videre quis credat?
Filiorum sanctificatio ex baptismo suo et parentum.
25. 42. Nostrae autem, immo ipsius Apostoli sententiae qui dixit: Ex uno omnes ad condemnationem, et: ex uno omnes ad iustificationem vitae 185, quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia re ageret: Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt 186, paululum adtende.
26. Non unius modi est sanctificatio; nam et catechumenos secundum quemdam modum suum per signum Christi et orationem manus impositionis puto sanctificari et, quod accipiunt quamvis non sit corpus Christi, sanctum est tamen et sanctius quam cibi quibus alimur, quoniam sacramentum est 187. Verum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae vitae huius utimur, sanctificari idem Apostolus dixit 188 per verbum Dei et orationem, qua oramus utique nostra corpuscula refecturi. Sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit, ut quod in os intraverit non in ventrem vadat et in secessum emittatur per corruptionem 189, qua omnia terrena solvuntur, unde et ad aliam escam, quae non corrumpitur, nos Dominus exhortatur 190, ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei valet ad intrandum regnum caelorum aut ad peccatorurn remissionem. Ac per hoc et illa sanctificatio, cuiuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit Apostolus, ad istam de baptismo et de peccati origine vel remissione quaestionem omnino non pertinet. Nam et coniuges infideles in coniugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: Sanctificatur enim vir infidelis in uxore et sanctificatur mulier infidelis in fratre; alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt 191. Non, opinor, quisquam tam infideliter intellegit, quodlibet in his verbis intellegat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor eius, neque iam baptizari oportere et ad peccatorum remissionem iam pervenisse et in regnum caelorum esse intraturum, quia sanctificatus dictus est in uxore.
Qui natus non fuerit, renasci non potest.
27. 43. Quisquis vero adhuc movetur, quare baptizentur qui iam de baptizatis nascuntur, hoc breviter accipiat. Sicut generatio carnis peccati per unum Adam ad condemnationem trahit omnes qui eo modo generantur, sic regeneratio spiritus gratiae per unum Iesum Christum ad iustificationem vitae aeternae ducit omnes qui eo modo praedestinati regenerantur 192. Sacramentum autem baptismi profecto sacramentum regenerationis est. Quocirca sicut homo, qui non vixerit, mori non potest et qui mortuus non fuerit resurgere non potest 193, ita qui natus non fuerit renasci non potest. Ex quo conficitur neminem in suo parente renasci potuisse non natum. Oportet autem ut, si natus fuerit, renascatur, quia nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei 194. Oportet igitur, ut sacramento regenerationis, ne sine illo male de hac vita exeat, etiam parvulus imbuatur; quod non fit nisi in remissionem peccatorum. Quod etiam ipso loco Christus ostendit, cum interrogatus quomodo possent ista fieri commemoravit quid Moyses fecerit in exaltatione serpentis 195. Cum itaque per baptismi sacramentum morti Christi conformantur infantes, eos a serpentis morsu fatendum est liberari, si a christianae fidei regula nolumus aberrare. Quem tamen morsum non in sua vita propria, sed in illo cui primitus inflictus est acceperunt.
Filio non baptizato obsunt peccata quae a parente traxit.
27. 44. Neque illud fallat, quod nec parenti post conversionem obsunt propria peccata; quanto enim magis, inquiunt, filio eius obesse non possunt! Sed qui hoc sentiunt non adtendunt, quia, sicut parenti per hoc quod spiritu renatus est 196 propria peccata non obsunt, ita qui de illo natus est, nisi eo modo renascatur, quae a parente tracta sunt oberunt, quia et innovati parentes non ex primitiis novitatis, sed ex reliquiis, vetustatis carnaliter gignunt et filii ex parentum reliqua vetustate toti vetusti in peccati carne propagati damnationem veteri homini debitam sacramento spiritalis regenerationis et renovationis evadunt 197. Illud namque praecipue propter quaestiones, quae de hac re motae sunt vel moveri adhuc possunt, adtendere ac meminisse debemus tantummodo peccatorum omnium plenam perfectamque remissionem baptismo fieri 198, hominis vero ipsius qualitatem non totam continuo commutari, sed spiritales primitias in bene proficientibus de die in diem novitate crescente commutare in se quod carnaliter vetus est, donec totum ita renovetur 199, ut animalis etiam infirmitas corporis ad firmitatem spiritalem incorruptionemque perveniat.
Parentes filios carnaliter generant et ideo in eos peccatum transmittunt.
28. 45. Haec autem lex peccati, quod etiam peccatum appellat Apostolus, cum dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius 200, non sic manet in membris eorum, qui ex aqua et spiritu renati sunt 201, tamquam non sit eius facta remissio, ubi omnino plena et perfecta fit remissio peccatorum omnibus inimicitiis interfectis 202, quibus separabamur a Deo 203, sed manet in vetustate carnis tamquam superatum et peremptum, si non illicitis consensionibus quodam modo revivescat et in regnum proprium dominationemque revocetur. Ab hac autem vetustate carnis, in qua est lex ista peccati vel peccatum iam remissum, usque adeo spiritus vita discernitur, in cuius novitate baptizati per Dei gratiam renascuntur, ut parum fuerit Apostolo dicere 204 tales non esse in peccato, nisi etiam diceret in ipsa carne illos non esse, antequam ex hac mortali vita emigrarent. Qui enim in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt; vos autem non estis in carne, sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis 205. Verumtamen sicut ipsa carne quamvis corruptibili bene utuntur qui membra eius ad opera bona convertunt, in qua carne non sunt, quia non secundum eam sapiunt neque vivunt, sicut denique etiam morte, quae primi peccati poena est, bene utuntur qui eam pro fratribus, pro fide, pro quacumque vera et sancta iustitia fortiter et patienter impendunt, sic illa etiam lege peccati, quod iam remissum in vetustate carnis manet, bene utuntur coniugati fideles, qui ex eo quod sunt in Christi novitate dominari sibi libidinem minime patiuntur, ex eo autem quod adhuc trahunt Adae vetustatem regenerandos immortaliter filios mortaliter generant cum ea propagine peccati, qua illi qui renati sunt obnoxii non tenentur et qua illi quinascuntur renascendo solvuntur 206. Quamdiu ergo manet lex concupiscentialiter in membris, manente ipsa reatus eius solvitur; sed ei solvitur, qui sacramentum regenerationis accepit renovarique iam coepit. Ex illa autem manente concupiscentiae vetustate quod nascitur renasci indiget, ut sanetur, quia parentes fideles et nati carnaliter et renati spiritaliter filios carnaliter genuerunt, filii vero antequam nascerentur, renasci quomodo potuerunt?
Quomodo concupiscentia maneat in baptizatis, perempto eius reatu.
28. 46. Nec mireris, quod dixi manente concupiscentialiter lege peccati reatum eius solvi per gratiam sacramenti. Sicut enim facta et dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis pertinet, iam praeterierunt et non sunt, eis tamen praeteritis et non iam existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum remissione solvatur, sic contra in hac non iam praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae reatus eius solvitur et non erit, cum fit in baptismo plena remissio peccatorum. Denique si continuo consequatur ab hac vita emigratio, non erit omnino, quod obnoxium hominem teneat solutis omnibus quae tenebant. Sicut ergo non est miram praeteritorum factorum, cogitatorum atque dictorum reatum manere ante peccatorum remissionem, sic contra non debet esse mirum manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum remissionem.
Omnes praedestinati salvantur per Christum unum mediatorem et per unam fidem.
29. 47. Quae cum ita sint, ex quo per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit 207 usque in finem carnalis huius generationis et corruptibilis saeculi, cuius filii generant et generantur 208, nullo existente homine, de quo in hac vita constituto veraciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum excepto uno Mediatore 209, qui nos Creatori nostro per remissionem reconciliat peccatorum, idem ipse Dominus noster hanc suam medellam nullis generis humani temporibus ante ultimum futurum adhuc iudicium denegavit eis, quos per certissimam praescientiam et iustissimam beneficentiam secum regnaturos in vitam praedestinavit aeternam. Namque ante nativitatem carnis infirmitatemque passionis et virtutem resurrectionis suae earum rerum futurarum fide eos qui tunc fuerant informabat ad hereditatem salutis aeternae, quarum rerum praesentium fide informavit eos, qui cum gererentur aderant atque impleri praedicta cernebant, quarum etiam praeteritarum fide qui postea fuerunt et nos ipsos et qui deinde futuri sunt informare non cessat. Una ergo fides est, quae omnes salvos facit 210, qui ex carnali generatione in spiritalem renascendo salvantur 211, terminata in eo, qui venit pro nobis iudicari et mori, iudex vivorum et mortuorum. Sed huius unius fidei pro significationis opportunitate per varia tempora sacramento variata sunt.
Parvulorum quoque salvator Christus.
29. 48. Idem ipse itaque Salvator est parvulorum atque maiorum, de quo dixerunt Angeli: Natus est vobis hodie Salvator 212 et de quo dictum est ad virginem Mariam: Vocabis nomen eius Iesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 213, ubi aperte demonstratum est cum hoc nomine, quo appellatus est Iesus, propter salutem quam nobis tribuit nominari; Iesus quippe latine "Salvator" est. Quis est igitur qui audeat dicere Dominum Christum tantum maioribus, non etiam parvulis esse Iesum? qui venit in similitudine carnis peccati 214, ut evacuaret corpus peccati 215, in quo infirmissimo nulli usui congruis vel idoneis infantilibus membris anima rationalis miserabili ignorantia, praegravatur. Quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 216, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo parvulo fuerim suspicatus, quam videmus in parvulis. Per hanc enim etiam, cum motibus irrationalíbus perturbantur, nulla ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando vel doloris terrore cohibentur, ut omnino videas illius inoboedientiae filios, quae movetur in membris repugnans legi mentis 217 nec, cum vult ratio, conquiescit; verum et ipsa saepe vel dolore corporis tamquam vapulando compescitur vel pavescendo vel tali aliquo animi motu non tamen voluntate praecipiente comprimitur. Sed quia erat in eo similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti voluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem videatur etiam senescendo illa caro pervenire potuisse, nisi iuvenis fuisset occisus. Quae tamen mors in carne peccati inoboedientiae debita redditur, in similitudine autem carnis peccati oboedientiae voluntate suscepta est. Ad eam quippe iturus eamque passurus hoc ait: Ecce venit princeps mundi huius et in me nihil inveniet; sed ut sciant omnes, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc 218. His dictis perrexit ad indebitam mortem factus oboediens usque ad mortem 219.
Christi redemptio magis nobis profuit quam Adae peccatum obfuit.
30. 49. Quapropter illi qui dicunt: Si primi hominis peccato factum est, ut moreremur, Christi adventu fieret, ut credentes in eum non moreremur, et addunt quasi rationem dicentes: Neque enim praevaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio vel redemptio profuit Salvatoris, cur non potius hoc adtendunt, hoc audiunt, hoc sine disceptatione credunt, quod Apostolus sine ambiguitate locutus est: Quia per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 220? Neque enim aliunde quam de corporis resurrectione dicebat. Omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit et omnium corporis resurrectionem in vitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. Quomodo ergo plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo, cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem vitam, sed ad perpetuam resurgamus? Nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato, ut fuso sanguine sine culpa omnium culparum chirographa delerentur 221, quibus debitores, qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. Ideo: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 222.
Cur per baptismum simul cum peccatis mors etiam ipsa non aboleatur.
31. 50. Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem; sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse christianos, nisi quod mori omnino non possent. Ac per hoc nemo propter illam vitam, quae post istam mortem beata futura est, per virtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret, sed propter removendam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum. Plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donavit. Quid enim magnum erat videndo non mori eos, qui crederent, credere se non moriturum? Quanto est maius, quanto fortius, quanto laudabilius ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum! Denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant, sed simul cum resurgentibus rapiantur in nubibus in obviam Christo in aera et sic semper cum Domino vivant 223. Et recte illis, quia non erunt iam posteri, qui propter hoc credunt non sperando quod non vident, sed amando quod vident. Quae fides est enervis et debilis nec fides omnino dicenda, quando quidem fides ita definita est: Fides est sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur 224. Unde etiam in eadem, ubi et hoc scriptum est, ad Hebreos epistola, cum consequenter enumerasset quosdam, qui Deo fide placuerunt: Secundum fidem, inquit, mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes et confitentes, quia hospites et peregrini sunt super terram 225. Et paulo post eamdem fidei laudem ita conclusit: Et omnes, inquit, testimonium consecuti per fidem non tulerunt promissiones Dei; pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur 226. Haec laus fidei non esset nec omnino, ut iam dixi, fides esset, si homines in credendo praemia visibile sequerentur, hoc est, si fidelibus merces immortalitatis in hoc saeculo redderetur.
Mors ipsa pertinet ad agonem fidei.
31. 51. Hinc et ipse Dominus mori voluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis 227. Hoc testimonio satis etiam illud monstratur et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est ex peccato, accidisse, quod ille persuasit; neque enim ob aliud potestatem habere mortis verissime diceretur. Unde ille qui sine ullo peccato vel originali vel proprio moriebatur dixit, quod paulo ante commemoravi: Ecce veniet princeps mundi - id est diabolus, qui potestatem habet mortis - et in me nihil inveniet 228, id est peccati, propter quod homines mori fecit. Et quasi diceretur ei: "Quare ergo moreris?". Sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc; id est: "ut moriar non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de oboedientia et iustitia factus oboediens usque ad mortem" 229. Et hoc ergo illo testimonio demonstratum est et, quod timorem mortis fideles vincunt, ad agonem ipsius fidei pertinere, qui profecto defuisset, si mox esset credentes immortalitas consecuta.
Cur Christus post suam resurrectionem praesentiam suam visibilem mundo subduxerit.
32. 52. Quamvis itaque multa Dominus visibile miracula fecerit, unde ipsa fides velut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret - tanto est enim fortior, quanto magis iam ista non quaerit -, tamen illud, quod promissum speramus, invisibiliter voluit exspectari, ut iustus ex fide viveret 230, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit inter homines esse voluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos huius rei testes habere dignatus est 231, in caelum ascenderit illorum quoque se oculis auferens nihilque tale cuiusquam eorum carni iam tribuens, quale in carne propria demonstraverat, ut et ipsi ex fide viverent eiusque iustitiae, in qua ex fide vivitur, praemium, quod post erit visibile, nunc interim per patientiam invisibiliter exspectarent. Ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de Sancto Spiritu: Non potest ipse venire, nisi ego abiero 232. Hoc enim erat dicere: "Non poteritis iuste vivere ex fide, quod de meo dono, id est de Sancto Spiritu, habebitis, nisi a vestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritaliter cor vestrum invisibilia credendo proficiat". Hanc ex fide iustitiam identidem loquens de Spiritu Sancto ita commendat: Ille, inquit, arguet mundum de peccato, de iustitia, de iudicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me, de iustitia, quia ad Patrem vado et iam non videbitis me 233. Quae est ista iustitia, qua eum non viderent, nisi ut iustus ex fide viveret 234 et non respicientes quae videntur, sed quae non videntur spiritu ex fide spem iustitiae exspectaremus?
Peccatorum remissio non aufert peccatorum paenas.
33. 53. Qui autem dicunt: Si peccato mors ista corporis accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam Redemptor nobis tribuit, moreremur, non intellegunt quomodo res, quarum reatum, ne post hanc vitam obsint, Deus solvit, tamen eas ad certamen fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes in agone iustitiae. Posset enim et alius hoc non intellegens dicere: "Si propter peccatum dixit Deus homini: In sudore vultus tui edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra 235, quare et post remissionem peccatorum labor hic permanet et haec dura et aspera parit etiam terra fidelium? Item si propter peccatum mulieri dictum est: In gemitu paries 236, cur etiam post peccatorum remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur? Et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos a Deo primos homines haec audisse atque meruisse nec resistit his verbis divini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem litteris adversatur.
Cur peccatorum paenae remaneant.
34. 54. Verum quia et tales non desunt, quemadmodum eis hac quaestione proposito respondemus dicentes ante remissionem esse illa supplicia peccatorum, post remissionem autem certamina exercitationesque iustorum, ita et illis, quos de morte corporis similiter movet, respondere debemus, ut eam et peccato accidisse fateamur et post peccatorum remissionem, ut magnus timor eius a proficientibus superetur, ad certamen nobis relictam esse non dedignemur. Si enim parva virtus esset fidei, quae per dilectionem operatur 237, mortis metum vincere non esset tanta martyrum gloria nec Dominus diceret: Maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 238. Quod in epistola sua Ioannes ita dicit: Sicut ille animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animam pro fratribus ponere 239. Nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda vel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. Cuius timorem qui vincit ex fide, magnam ipsius fidei comparat gloriam iustamque mercedem. Unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse eventuram homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus evenire, ut in eius timore vincendo exerceatur fortitudo iustitiae.
Peccatum et paena in Adam.
34. 55. Caro enim, quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi servare iustitiam. Unde statuit Deus, ut post eius peccatum propagata caro peccati ad recipiendam iustitiam laboribus et molestiis niteretur. Propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam contra Eden habitavit 240, id est, contra sedem deliciarum, ut significaret quod in laboribus, qui sunt deliciis contraria, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis oboedientiam non servavit, antequam esset caro peccati. Sicut ergo illi primi homines postea iuste vivendo - unde merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo supplicio liberati - non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari, sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea iuste vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati.
Peccatum et paena in David.
34. 56. Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha David in libro Regnorum, ad quem Propheta cum missus esset eique propter peccatum, quod admiserat, eventura mala ex iracundia Dei comminaretur, confessione peccati veniam meruit, respondente Propheta 241, quod illud ei flagitium facinusque remissum sit, et tamen consecuta sunt quae Deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. Quare et hic non dicitur: "Si Deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus implevit?". Nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda vita impediretur aeterna, subsecutum vero illius comminationis effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur? Sic et mortem corporis et propter peccatum Deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit.
Non declinandum neque in superbam iustistiae praesumptionem, neque in securam peccati dilectionem.
35. 57. Teneamus ergo indeclinabilem fidei confessionem. Solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato vixit inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. Non declinemus in dexteram aut sinistram 242; in dexteram enim declinare est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato, in sinistram autem per nescio quam perversam et pravam securitatem se tamquam impune dare peccatis. Vias enim, quae a dextris sunt, novit Dominus 243, qui solus sine peccato est et nostra potest delere peccata; perversae autem sunt, quae a sinistris 244, amicitiae cum peccatis. Tales etiam illi viginti annorum adulescentuli figuram novi populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt 245, qui nec in dextram nec in sinistram dicti sunt declinasse 246. Non enim viginti annorum aetas comparanda est innocentiae parvulorum, sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. Vetus enim Testamentum in quinque Moysi libris excellit, Novum autem quattuor Evangeliorum auctoritate praefulget. Qui numeri per se multiplicati ad vicenarium perveniunt; quater enim quini vel quinquiens quaterni viginti sunt. Talis populus, ut praedixi, eruditus in regno caelorum per duo Testamenta, Vetus et Novum, non declinans in dextram superba praesumptione iustitiae neque in sinistram secura dilectione peccati in terram illius promissionis intrabit, ubi iam peccata ulterius nec nobis donanda optemus nec in nobis punienda timeamus ab illo Redemptore liberati, qui non venumdatus sub peccato redemit Israel ab omnibus iniquitatibus eius sive propria cuiusquam vita commissis sive originaliter tractis.
Pelagiani confitentur parvulis redemptionem necessariam esse.
36. 58. Non enim parum Scripturarum divinarum auctoritati veritatique cesserunt, qui, etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere parvulis remissionem necessariam peccatorum, redemptionem tamen eis opus esse confessi sunt. Alio quippe verbo, etiam ipso de christiana eruditione deprompto, nihil aliud omnino dixerunt. Nec dubitandum est eis qui divina scripta fideliter legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne, quae prius voluntate peccati facta est caro peccati, deinceps per successionem transeunte in omnes proscriptione iniquitatis et mortis caro sit propagata peccati excepta una similitudine carnis peccati quae tamen non esset, nisi esset caro peccati.
Quaestiones de anima. Scripturae sunt clarae in iis quae ad salutem necessaria sunt.
36. 59. De anima vero, utrum et ipsa eodem modo propagata reatu, qui ei dimittatur, obstricta sit - neque enim possumus dicere solam carnem parvuli, non etiam animam indigere Salvatoris et Redemptoris auxilio alienamque ab ea esse gratiarum actione, quae in Psalmis est, ubi legimus et dicimus: Benedic, anima mea, Dominum et noli oblivisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam 247 -, an etiam non propagata eo ipso, quo carni peccati aggravanda miscetur, iam ipsius peccati remissione et sua redemptione opus habeat, Deo per summam praescientiam iudicante, qui parvulorum ab isto reatu non mereantur absolvi, etiam qui nondum nati 248 nihil alicubi propria sua vita egerunt vel boni vel mali, et quomodo Deus, etiamsi non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus eiusdem, propter quem redemptio sacramenti necessaria est animae parvuli, magna quaestio est aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis: inquisititi cauta laudetur quam praecipitata reprehendatur assertio. Ubi enim de re obscurissima disputatur non adiuvantibus divinarum auctoritatum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumptio nihil faciens in partem alteram declinando. Etsi enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc divinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset. Habes elaboratum - utinam tam commodum quam prolixum! - pro meis viribus opus, cuius prolixitatem fortasse defenderem, nisi id vererer facere defendendo prolixius.