AD MARCELLINUM
LIBER PRIMUS
Praefatio.
1. 1. Quamvis in mediis et magnis curarum aestibus atque taediorum, quae nos detinent a peccatoribus relinquentibus legem Dei - licet ea quoque ipsa etiam peccatorum meritis imputemus -, studio tamen tuo, Marcelline carissime, quo nobis es gratior atque iucundior, diutius esse debitor nolui atque, ut verum dicam, non potui. Sic enim, me compulit vel ipsa caritas, qua in uno incommutabili unum sumus in melius commutandi, vel timor, ne in te offenderem Deum, qui tibi desiderium tale donavit, cui serviendo illi serviam qui donavit, sic, inquam, me compulit, sic duxit et traxit ad dissolvendas pro tantillis viribus quaestiones, quas mihi scribendo indixisti, ut ea causa in animo meo paulisper vinceret alias, donec aliquid efficerem, quo me bonae tuae voluntati et eorum quibus haec curae sunt etsi non sufficienter, tamen oboedienter servisse constaret.
Adam, nisi peccasset, moriturus non fuisset.
2. 2. Qui dicunt: "Adam sic creatum, ut etiam sine peccati merito moreretur non poena culpae, sed necessitate naturae", profecto illud, quod in lege dictum est: Qua die ederitis, morte moriemini 1, non ad mortem corporis, sed ad mortem animae, quae in peccato fit, referre conantur. Qua morte mortuos significavit Dominus infideles, de quibus ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos 2. Quid ergo respondebunt, cum legitur hoc Deum primo homini etiam post peccatum increpando et damnando dixisse: Terra es et in terram ibis 3? Neque enim secundum animam, sed, quod manifestum est, secundum corpus terra erat et morte eiusdem corporis erat iturus in terram. Quamvis enim secundum corpus terra esset et corpus in quo creatus est animale gestaret, tamen, si non peccasset, in corpus fuerat spiritale mutandus et in illam incorruptionem, quae fidelibus et sanctis promittitur, sine mortis periculo transiturus. Cuius rei desiderium nos habere non solum ipsi sentimus in nobis, verum etiam monente Apostolo agnoscimus, ubi ait: Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum, quod de caelo est, super indui cupientes, si tamen induti non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione ingemiscimus gravati, in quo nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 4. Proinde si non peccasset Adam, non erat expoliandus corpore, sed supervestiendus immortalitate et incorruptione, ut absorberetur mortale a vita, id est, ab animali in spiritale transiret.
Aliud est homini mori posse, aliud est mori debere.
3. 3. Neque enim metuendum fuit, ne forte, si diutius hic viveret in corpore animali senectute gravaretur et paulatim veterescendo perveniret ad mortem. Si enim Deus Israelitarum vestimentis et calceamentis praestitit, quod per tot annos non sunt obtrita 5, quid mirum si oboedienti homini eiusdem potentia praestaretur, ut animale, hoc est mortale, habens corpus haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset annosus, tempore quo Deus vellet a mortalitate ad immortalitatem sine media morte venturus? Sicut enim haec ipsa caro quam nunc habemus, non ideo non est vulnerabilis, quia non est necesse ut vulneretur; sic illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque mortali etiam illis, qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias, per tam longam aetatem senectute marcuerunt, nec tamen eos credo iam in illam spiritalem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur, quae in Domino prima praecessit; nisi quia isti fortasse nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt, sed ex quo translati sunt ita vivunt, ut similem habeant satietatem illis quadraginta diebus, quibus Elias ex calice aquae et ex collyride panis sine cibo vixit 6; aut, si et his sustentaculis opus est, ita in paradiso fortasse pascuntur sicut Adam, priusquam propter peccatum inde exire meruisset. Habebat enim, quantum existimo, et de lignorum fructibus refectionem contra defectionem, et de ligno vitali stabilitatem contra vetustatem.
Corporis quoque mors est e peccato.
4. 4. Praeter hoc autem quod puniens Deus dixit: Terra es et in terram ibis 7, quod nisi de morte corporis quomodo intellegi possit ignoro, sunt et alia testimonia, quibus evidentissime appareat non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem propter peccatum meruisse genus humanum. Ad Romanos Apostolus dicit: Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam. Si ergo spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum Iesum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum eius in vobis 8. Puto quod non expositore, sed tantum lectore opus habet tam clara et aperta sententia. Corpus, inquit, mortuum est, non propter fragilitatem terrenam, quia de terrae pulvere factum est, sed propter peccatum. Quid quaerimus amplius? Et vigilantissime non ait "mortale" sed mortuum.
Corpus mortale, moriturum, mortuum.
5. 5. Namque antequam immutaretur in illam incorruptionem, quae in sanctorum resurrectione promittitur, poterat esse mortale, quamvis non moriturum, sicut hoc nostrum potest, ut ita dicam, esse aegrotabile, quamvis non aegrotaturum. Cuius enim caro est, quae non aegrotare possit, etiamsi aliquo casu priusquam aegrotet occumbat? Sic et illud corpus iam erat mortale; quam mortalitatem fuerat absumptura mutatio in aeternam incorruptionem, si in homine iustitia, id est, oboedientia, permaneret; sed ipsum mortale non est factum mortuum nisi propter peccatum. Quia vero illa in resurrectione futura mutatio, non solum nullam mortem, quae facta est propter peccatum, sed nec mortalitatem habitura est, quam corpus animale habuit ante peccatum, non ait "Qui suscitavit Christum Iesum a mortuis vivificabit et mortua corpora vestra", cum supra dixisset: corpus mortuum, sed: vivificabit, inquit, et mortalia corpora vestra, ut scilicet iam non solum non sint mortua, sed nec mortalia, cum animale resurget in spiritale et mortale hoc induet immortalitatem 9, et absorbebitur mortale a vita 10.
Quo sensu mortuum est corpus ob peccatum.
6. 6. Mirum si aliquid quaeritur hac manifestatione liquidius. Nisi forte audiendum est, quod huic perspicuitati contradicitur, ut mortuum corpus secundum illum modum hic intellegamus, quo dictum est: Mortificate membra vestra quae sunt super terram 11. Sed hoc modo corpus propter iustitiam mortificatur, non propter peccatum; ut enim operemur iustitiam, mortificamus membra nostra quae sunt super terram. Aut si putant ideo additum propter peccatum, ut non intellegamus quia peccatum factum est, sed ut peccatum non fiat - tamquam diceret: "Corpus quidem mortuum est propter non faciendum peccatum" -, quid sibi ergo vult, quod cum adiunxisset: Spiritus autem vita est, addidit, propter iustitiam? Suffecerat enim sic adiungere vitam spiritus, ut etiam hic subaudiretur "propter non faciendum peccatum", ut sic utrumque propter unam rem intellegeremus, et mortuum esse corpus et vitam esse spiritum propter non faciendum peccatum. Ita quippe, etiamsi tantummodo vellet dicere propter iustitiam, hoc est, "propter faciendam iustitiam", utrumque ad hoc posset referri: et mortuum esse corpus et vitam esse spiritum propter faciendam iustitiam. Nunc vero et mortuum corpus dixit esse propter peccatum et spiritum esse vitam propter iustitiam, diversa merita diversis rebus adtribuens: morti quidem corporis meritum peccati, vitae autem spiritus meritum iustitiae. Quocirca si, ut dubitari non potest, spiritus vita est propter iustitiam, hoc est, merito iustitiae; profecto corpus mortuum propter peccatum quid aliud quam merito peccati intellegere debemus aut possumus, si apertissimum Scripturae sensum non pro arbitrio pervertere ac detorquere conamur? Huic etiam verborum consequentium lumen accedit. Cum enim praesentis temporis gratiam determinans diceret mortuum quidem esse corpus propter peccatum, quia in eo nondum per resurrectionem renovato peccati meritum manet, hoc est necessitas mortis; spiritum autem vitam esse propter iustitiam, quia licet adhuc corpore mortis huius oneremur iam secundum interiorem hominem coepta renovatione in fidei iustitiam respiramus 12; tamen, ne humana ignorantia de resurrectione corporis nihil speraret, etiam ipsum, quod propter meritum peccati in praesenti saeculo dixerat mortuum, in futuro propter iustitiae meritum dicit vivificandum nec sic, ut tantum ex mortuo vivum fiat, verum etiam ex mortali immortale.
Spiritus vita praeparat corporis vitam.
7. 7. Quamquam itaque versar, ne res manifesta esponendo potius obscuretur apostolicae tamen sententiae lumen adtende. Si autem Christus, inquit, in vobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam 13. Hoc dictum est, ne ideo putarent homines vel nullum vel parvum se habere beneficium de gratia Christi, quia necessario morituri sunt corpore. Adtendere quippe debent corpus quidem adhuc peccati meritum gerere, quod conditioni mortis obstrictum est, sed iam spiritum coepisse vivere propter iustitiam fidei, qui et ipse in homine fuerat quadam morte infidelitatis exstinctus. "Non igitur, iuquit, parum vobis muneris putetis esse collatum per id quod Christus in vobis est, quod in corpore propter peccatum mortuo, iam propter iustitiam vester spiritus vivit, nec ideo de vita quoque ipsius corporis desperetis. Si enim spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum eius in vobis 14". Quid adhuc tantae luci fumus contentionis offunditur? Clamat Apostolus: "Corpus quidem mortuum est in vobis propter peccatum, sed vivificabuntur etiam mortalia corpora vestra propter iustitiam, propter quam nunc spiritus iam vita est, quod totum perficietur per gratiam Christi, hoc est, per inhabitantem spiritum eius in vobis"; et adhuc reclamaturi! Dicit etiam quemadmodum fiat, ut vita in se mortem mortificando convertat. Ergo, inquit, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis 15. Quid est aliud quam hoc: "Si secundum mortem vixeritis, totum morietur; si autem secundum vitam vivendo mortem mortificaveritis, totum vivet"?
De corporis morte loquitur Paulus.
8. 8. Item quod ait: Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum 16; quid aliud quam de morte corporis intellegi potest, quando ut hoc diceret de resurrectione corporis loquebatur eamque instantissima et acerrima intentione suadebat? Quid est ergo quod hic ait ad Corinthios: Per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 17, nisi quod ait etiam ad Romanos: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors 18? Hanc illi mortem non corporis, sed animae intellegi volunt; quasi aliud dictum sit ad Corinthios per hominem mors, ubi omnino animae mortem accipere non sinuntur, quia de resurrectione corporis agebatur, quae morti corporis est contraria. Ideo etiam sola mors ibi per hominem facta commemorata est, non etiam peccatum, quia non agebatur de iustitia, quae contraria est peccato, sed de corporis resurrectione, quae contraria est corporis morti.
Peccatum non imitatione tantum, sed etiam propagatione transiit in omnes.
9. 9. Hoc autem apostolicum testimonium, in quo ait: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors 19, conari eos quidem in aliam novam detorquere opinionem tuis litteris intimasti, sed quidnam illud sit quod in his verbis opinentur tacuisti. Quantum autem ex aliis comperi, hoc ibi sentiunt, "quod et mors ista, quae illic commemorata est, non sit corporis, quam nolunt Adam peccando meruisse, sed animae, quae in ipso peccato fit, et ipsum peccatum non propagatione in alios homines ex primo homine, sed imitatione transisse". Hinc enim etiam in parvulis nolunt credere per baptismum solvi originale peccatum, quod in nascentibus nullum esse omnino contendunt. Sed si peccatum Apostolus illud commemorare voluisset, quod in hunc mundum, non propagatione, sed imitatione intraverit, eius principem non Adam, sed diabolum diceret, de quo scriptum est: Ab initio diabolus peccat 20; de quo etiam legitur in libro Sapientiae: Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum 21. Nam quoniam ista mors sic a diabolo venit in homines, non quod ab illo fuerint propagati, sed quod cum fuerint imitati, continuo subiunxit: Imitantur autem eum qui sunt ex parte ipsius 22. Proinde Apostolus cum illud peccatum ac mortem commemoraret, quae ab uno in omnes propagatione transisset, eum principem posuit, a quo propagatio generis humani sumpsit exordium.
Inter peccatum actuale et originale distinctio.
9. 10. Imitantur quidem Adam, quotquot per inoboedientiam transgrediuntur mandatum Dei; sed aliud est quod exemplum est voluntate peccantibus, aliud quod origo est cum peccato nascentibus. Nam et Christum imitantur sancti eius ad sequendam iustitiam. Unde et idem Apostolus dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 23. Sed praeter hanc imitationem gratia eius illuminationem iustificationemque nostram etiam intrinsecus operatur, illo opere de quo idem praedicator eius dicit: Neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui, incrementum dat Deus 24. Hac enim gratia baptizatos quoque parvulos suo inserit corpori, qui certe imitari aliquem nondum valent. Sicut ergo ille, in quo omnes vivificantur, praeter quod se ad iustitiam exemplum imitantibus praebuit, dat etiam sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit et parvulis; sic et ille, in quo omnes moriuntur, praeter quod eis qui praeceptum Domini voluntate transgrediuntur imitationis exemplum est, occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae suae tabificavit in se omnes de sua stirpe venturos. Hinc omnino nec aliunde Apostolus dicit: Per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt 25. Hoc si ego dicerem, resisterent isti meque non recte dicere, non recte sentire clamarent. Nullam quippe in his verbis intellegerent sententiam cuiuslibet hominis, qui haec diceret, nisi istam quam in Apostolo intellegere nolunt. Sed quia eius verba sunt, cuius auctoritati doctrinaeque succumbunt, nobis intellegendi obiciunt tarditatem, cum ea quae tam perspicue dicta sunt in nescio quid aliud detorquere conantur. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors: hoc propagationis est, non imitationis; nam si imitationis, "per diabolum" diceret. Quod autem nemo ambigit, istum primum hominem dicit, qui est appellatus Adam. Et ita, inquit, in omnes homines pertransiit.
In Adam omnes peccaverunt.
10. 11. Deinde quod sequitur: In quo omnes peccaverunt, quam circumspecte, quam proprie, quam sine ambiguitate dictum est! Si enim peccatum intellexeris, quod per unum hominem intravit in mundum, in quo peccato omnes peccaverunt, certe manifestum est alia esse propria cuique peccata, in quibus hi tantum peccant, quorum peccata sunt, aliud hoc unum, in quo omnes peccaverunt, quando omnes ille unus homo fuerunt. Si autem non peccatum, sed ipse unus homo intellegitur, in quo uno homine omnes peccaverunt, quid etiam ista manifestatione manifestius? Nempe legimus iustificari in Christo qui credunt in eum propter occultam communicationem et inspirationem gratiae spiritalis, qua quisquis haeret Domino unus spiritus est 26, quamvis eum et imitentur sancti eius. Legatur mihi tale aliquid de his, qui sanctos eius imitati sunt, utrum quisquam dictus sit iustificatus in Paulo aut in Petro aut in quolibet eorum, quorum in populo Dei magna excellit auctoritas; nisi quod in Abraham dicimur benedici, sicut ei dictum est: Benedicentur in te omnes gentes 27, propter Christum qui semen eius dictus est secundum carnem. Quod manifestius dicitur, cum hoc idem ita dicitur: Benedicentur in semine tuo omnes gentes 28. Dictum autem quemquam divinis eloquiis peccasse vel peccare in diabolo, cum eum iniqui et impii omnes imitentur, nescio utrum quisquam repperiat. Quod tamen cum Apostolus de primo homine dixerit - In quo omnes peccaverunt -, adhuc de peccati propagine disceptatur et nescio qua nebula imitationis opponitur.
Peccatum aliquod antiquius lege.
10. 12. Adtende etiam quae sequuntur. Cum enim dixisset: In quo omnes peccaverunt, secutus adiunxit: usque enim ad legem peccatum in mundo fuit 29, hoc est, quia nec lex potuit auferre peccatum, quae subintravit ut magis abundaret peccatum 30, sive naturalis lex, in qua quisque iam ratione utens incipit peccato originali addere et propria, sive ipsa quae scripta per Moysen populo data est. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 31. Peccatum autem non deputabatur, cum lex non esset 32. Quid est non deputabatur, nisi: "ignorabatur et peccatum esse non putabatur"? Neque enim ab ipso Domino Deo tamquam non esset habebatur, cum scriptum sit: Quicumque sine lege peccaverunt sine lege peribunt 33.
Unum peccatum omnibus commune.
11. 13. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen 34, id est, a primo homine usque ad ipsam etiam legem quae divinitus promulgata est, quia nec ipsa potuit regnum mortis auferre. Regnum enim mortis vult intellegi, quando ita dominatur in hominibus reatus peccati, ut eos ad vitam aeternam, quae vera vita est, venire non sinat, sed ad secundam etiam, quae poenaliter aeterna est, mortem trahat. Hoc regnum mortis sola in quolibet homine gratia destruit Salvatoris, quae operata est etiam in antiquis sanctis, quicumque, antequam in carne Christus veniret, ad eius tamen adiuvantem gratiam, non ad legis litteram, quae iubere tantum, non adiuvare poterat, pertinebant. Hoc namque occultabatur in Vetere Testamento pro temporum dispensatione iustissima, quod nunc revelatur in Novo. Ergo in omnibus regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, qui Christi gratia non adiuti sunt, ut in eis regnum mortis destrueretur, ergo et in eis qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est, qui nondum sua et propria voluntate sicut ille peccaverunt, sed ab illo peccatum originale traxerant, qui est forma futuri 35, quia in illo constituta est forma condemnationis futuris posteris, qui eius propagine crearentur, ut ex uno omnes in condemnationem nascerentur, ex qua non liberat nisi gratia Salvatoris. Scio quidem plerosque latinos codices sic habere: Regnavit mors ab Adam usque ad Moysen in eos qui peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, quod etiam ipsum qui ita legunt ad eumdem referunt intellectum, ut in similitudinem praevaricationis Adae peccasse accipiant, qui in illo peccaverunt, ut ei similes crearentur, sicut ex homine homines, ita ex peccatore peccatores, ex morituro morituri damnatoque damnati. Graeci autem codices, unde in latinam linguam interpretatio facta est, aut omnes aut paene omnes, id quod a me primo positum est, habent.
Redemptio peccatum originale excedit.
11. 14. Sed non, inquit, sicut delictum ita et donatio; si enim ob unius delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit 36: non "magis multos", id est, multo plures homines - neque enim plures iustificantur quam condemnantur -, sed multo magis abundavit. Adam quippe ex uno suo delicto reos genuit; Christus autem etiam quae homines delicta propriae voluntatis ad originale, in quo nati sunt, addiderunt gratia sua solvit atque donavit, quod evidentius in consequentibus dicit.
Omnium damnatio ob unius peccatum.
12. 15. Verum illud diligentius intuere, quod ait ob unius delictum multos mortuos. Cur enim ob unius illius et non potius ob delicta sua propria, si hoc loco intellegenda est imitatio, non propagatio? Sed adtende quod sequitur: Et non sicut per unum peccantem ita est et donum; nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 37. Nunc dicant, ubi locum habeat in his verbis illa imitatio. Ex uno, inquit, in condemnationem: quo uno, nisi delicto? Hoc enim explanat, cum adiungit: gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Cur ergo iudicium ex uno delicto in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in iustificationem? Nonne, si nullum est originale delictum, non solum ad iustificationem gratia, sed etiam iudicium ad condemnationem ex multis delictis homines ducit? Neque enim gratia multa delicta donat et non etiam iudicium multa delicta condemnat. Aut si propterea ex uno delicto in condemnationem ducuntur, quia omnia delicta, quae condemnantur, ex unius illius imitatione commissa sunt, eadem causa est, cur ex uno delicto etiam ad iustificationem duci intellegantur, quia omnia delicta, quae iustificatis remittuntur, ex illius unius imitatione commissa sunt. Sed hoc videlicet non intellegebat Apostolus cum dicebat: Iudicium quidem ex uno delicto in condemnationem, gratia vero ex multis delictis in iustificationem! Immo vero nos intellegamus Apostolum et videamus ideo dictum iudicium ex uno delicto in condemnationem, quia sufficeret ad condemnationem, etiamsi non esset in hominibus nisi originale peccatum. Quamvis enim condemnatio gravior sit eorum, qui originali delicto etiam propria coniunxerunt, et tanto singulis gravior, quanto gravius quisque peccavit, tamen etiam illud solum, quod originaliter tractum est, non tantum a regno Dei separat, quo parvulos sine accepta Christi gratia defunctos intrare non posse ipsi etiam confitentur, veram et a salute ac vita aeterna facit alienos, quae nulla esse alia potest praeter regnum Dei, quo sola Christi societas introducit.
Non omnia peccata ex Adam, omnium peccatorum remissio a Christo.
13. 16. Ac per hoc ab Adam, in quo omnes peccavimus, non omnia nostra peccata, sed tantum originale traduximus; a Christo vero, in quo omnes iustificamur, non illius tantum originalis sed etiam ceterorum, quae ipsi addidimus, peccatorum remissionem consequimur. Ideo non sicut per unum peccantem ita est et donum. Nam iudicium quidem ex uno delicto, si non remittitur, id est, originali, in condemnationem iam potest ducere, gratia vero ex multis delictis remissis, hoc est, non solum illo originali, verum etiam omnibus ceteris, ad iustificationem perducit.
Mortis et vitae regnum.
13. 17. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt in vita regnabunt per unum Iesum Christum 38. Cur ob unius delictum mors regnavit per unum, nisi quia mortis vinculo tenebantur in illo uno, in quo omnes peccaverunt, etiamsi propria peccata non adderent? Alioquin non ob unius delictum mors per unum regnavit, sed ob delicta multa multorum per unumquemque peccantem. Nam si propterea ceteri ob alterius hominis delictum mortui sunt, quia illum in delinquendo praecedentem subsequentes imitati sunt; ille quoque et multo magis ob alterius delictum mortuus est, quem diabolus delinquendo ita praecesserat, ut ei delictum etiam ipse suaderet. Adam vero nihil suasit imitatoribus suis et multi, qui eius imitatores dicuntur, eum fuisse et tale aliquid commisisse vel non audierunt vel omnino non credunt. Quanto ergo rectius, sicut iam dixi, diabolum principem constituisset Apostolus, a quo uno peccatum et mortem per omnes transisse diceret, si hoc loco non propagationem, sed imitationem dicere voluisset! Multo enim rationabilius Adam dicitur imitator diaboli, quem suasorem peccati habuit, si potest quisque imitari etiam illum, qui nihil ei tale suasit vel omnino quem nescit. Quid est autem: Qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, nisi quod non ei tantum peccato, in quo omnes peccaverunt, sed eis etiam, quae addiderunt, gratia remissionis datur eisque hominibus tanta iustitia donatur, ut, cum Adam consenserit ad peccatum suadenti, non cedant isti etiam cogenti? Et quid est: Multo magis in vita regnabunt, cum mortis regnum multo plures in aeternas poenas trahat, nisi intellegamus eos ipsos in utroque dici qui transeunt ab Adam ad Christum, id est, a morte ad vitam, quia in vita aeterna sine fine regnabunt, magis quam in eis mors temporaliter et cum fine regnavit.
Christi iustificatio non proponitur imitanda.
13. 18. Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 39. Hoc unius delictum, si imitationem adtendamus, non erit nisi diaboli. Sed quia manifestum est de Adam, non de diabolo dici, restat intellegenda non imitatio, sed propagatio peccati.
14. 18. Nam et quod ait de Christo: per unius iustificationem, magis hoc expressit, quam si "per unius iustitiam" diceret. Eam quippe iustificationem dicit, qua Christus iustificat impium, quam non imitandam proposuit, sed solus hoc potest. Nam potuit Apostolus recte dicere: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 40, numquam autem diceret: "Iustificamini a me, sicut et ego sum iustificatus a Christo", quoniam possunt esse et sunt et fuerunt multi iusti homines et imitandi, iustus autem et iustificans nemo nisi Christus. Unde dicitur: Credenti in eum qui iustificat impium deputatur fides eius ad iustitiam 41. Quisquis ergo ausus fuerit dicere: "Iustifico te", consequens est, ut dicat etiam: "Crede in me". Quod nemo sanctorum recte dicere potuit nisi Sanctus sanctorum. Credite in Deum et in me credite 42; ut, quia ipse iustificat impium, credenti in eum qui iustificat impium deputetur fides ad iustitiam.
Nemo generatur nisi ex Adam, nemo regeneratur nisi ex Christo.
15. 19. Nam si sola imitatio facit peccatores per Adam, cur non etiam per Christum sola imitatio iustos facit? Sicut enim, inquit, per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, sic et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae 43. Proinde isti unus et unus non Adam et Christus, sed Adam et Abel constitui debuerunt, quoniam cum multi nos in huius vitae tempore praecesserint peccatores, eosque imitati fuerint qui posteriore tempore peccaverunt, ideo tamen volunt isti non nisi Adam dictum, in quo omnes imitatione peccaverunt, quia primus hominum ipse peccavit. Ac per hoc Abel dici debuit, in quo uno omnes similiter homines imitatione iustificentur, quoniam ipse primus hominum iuste vixit. Aut si propter quemdam articulum temporis ad Novi Testamenti exordium pertinentem Christus est positus propter imitationem caput iustorum, Iudas eius traditor caput poni debuit peccatorum. Porro si propterea Christus unus est in quo omnes iustificentur, quia non sola eius imitatio iustos facit, sed per spiritum regenerans gratia, propterea et Adam unus est in quo omnes peccaverunt, quia non sola eius imitatio peccatores facit, sed per carnem generans poena. Ob hoc etiam dictum est omnes et omnes. Neque enim qui generantur per Adam, idem ipsi omnes per Christum regenerantur; sed hoc recte dictum est, quia sicut nullius carnalis generatio nisi per Adam sic spiritalis nullius nisi per Christum. Nam si aliqui possent carne generari non per Adam et aliqui regenerari spiritu non per Christum, non liquide omnes sive hic, sive ibi dicerentur. Eosdem autem omnes postea multos dicit; possunt quippe in aliqua re omnes esse qui pauci sunt; sed multos habet generatio carnalis, multos et spiritalis, quamvis non tam multos haec spiritalis quam illa carnalis. Verum tamen quemadmodum illa omnes habet homines sic ista omnes iustos homines, quia sicut nemo praeter illam homo sic nemo praeter istam iustus homo, et in utraque multi. Sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi 44.
Inter generationem carnalem et generationem spiritualem comparatio.
15. 20. Lex autem subintravit, ut abundaret delictum 45. Hoc ad originale homines addiderunt iam propria voluntate, non per Adam; sed hoc quoque solvitur sanaturque per Christum, quia ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia, ut, quemadmodum regnavit peccatum in mortem, etiam quod non ex Adam traxerunt homines, sed sua voluntate addiderunt, sic et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam 46. Non tamen aliqua iustitia praeter Christum, sicut aliqua peccata praeter Adam. Ideo cum dixisset: quemadmodum regnavit peccatum in mortem, hic non addidit: "per unum", aut: "per Adam", quia supra dixerat etiam de peccato illo, quod subintrante lege abundavit, et hoc utique non est originis, sed iam propriae voluntatis, cum autem dixisset: sic et gratia regnet per iustistiam in vitam aeternam, addidit: per Iesum Christum Dominum nostrum, quia generante carne illud tantummodo trahitur, quod est originale peccatum, regenerante autem spiritu non solum originalis, sed etiam voluntariorum fit remissio peccatorum.
Infantium sine baptismo decedentium damnatio.
16. 21. Potest proinde recte dici parvulos sine baptismo de corpore exeuntes in damnatione omnium mitissima futuros. Multum autem fallit et fallitur, qui eos in damnatione praedicat non futuros, dicente Apostolo: Iudicium ex uno delicto in condemnationem, et paulo post: per unius delictum in omnes homines ad condemnationem 47. Quando ergo peccavit Adam non oboediens Deo, tunc eius corpus, quamvis esset animale ac mortale, gratiam perdidit, qua eius animae omni ex parte oboediebat; tunc ille exstitit bestialis motus pudendus hominibus, quem in sua erubuit nuditate; tunc etiam morbo quodam ex repentina et pestifera corruptione concepto factum in illis est, ut illa in qua creati sunt stabilitate aetatis amissa per mutabilitates aetatum irent in mortem. Quamvis ergo annos multos postea vixerint, illo tamen die mori coeperunt, quo mortis legem, qua in senium veterascerent, acceperunt. Non enim stat vel temporis puncto, sed sine intermissione labitur, quidquid continua mutatione sensim currit in finem non perficientem, sed consumentem. Sic itaque impletum est quod dixerat Deus: Qua die ederitis, morte moriemini 48. Ex hac igitur inoboedientia carnis, ex hac lege peccati et mortis quisquis carnaliter generatur, regenerari spiritaliter opus habet, ut non solum ad regnum Dei perducatur, verum etiam a peccati damnatione liberetur. Simul itaque peccato et morti primi hominis obnoxii nascuntur in carne et simul iustitiae vitaeque aeternae secundi hominis sociati renascuntur in baptismo; sic et in Ecclesiastico scriptum est: A muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur 49. Sive autem a muliere, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet, quoniam, sicut novimus, mulier ex viro est et utriusque una caro est. Unde et illud quod scriptum est: Et erunt duo in carne una 50. Igitur iam non duo, inquit Dominus, sed una caro 51.
Non est infantibus personale peccatum tribuendum.
17. 22. Quapropter qui dicunt parvulos ideo baptizari, ut hoc eis remittatur quod in hac vita proprium contraxerunt, non quod ex Adam traduxerunt, non magno molimine refellendi sunt. Quando enim secum ipsi paululum sine certandi studio cogitaverint, quam sit absurdum nec dignum disputatione quod dicunt, continuo sententiam commutabunt. Quod si noluerint, non usque adeo de humanis sensibus desperandum est, ut metuamus, ne hoc cuipiam persuadeant. Ipsi quippe, ut hoc dicerent, alicuius alterius sententiae suae praeiudicio, ni fallor, impulsi sunt. Ac propterea cum remitti baptizato peccata necessario faterentur nec fateri vellent ex Adam ductum esse peccatum, quod remitti fatebantur infantibus, ipsam infantiam coacti sunt accusare; quasi accusator infantiae hoc securior fieret, quo accusatus ei respondere non posset. Sed istos, ut dixi, omittamus; neque enim sermone vel documentis opus est, quibus innocentia probetur infantum, quantum ad eorum pertinet vitam, quam recenti ortu in se ipsis agunt, si eam non agnoscit sensus humanus nullis amminiculis cuiusquam disputationis adiutus.
Infantibus baptismus necessarius est propter peccati originalis remissionem.
18. 23. Sed illi movent et aliquid consideratione ac discussione dignum videntur afferre, qui dicunt parvulos recenti vita editos visceribus matrum, non propter remittendum peccatum percipere baptismum, sed ut spiritalem procreationem habentes creentur in Christo et ipsius regni caelorum participes fiant, eodem modo filii et heredes Dei, coheredes autem Christi 52. A quibus tamen, cum quaeritur, utrum non baptizati et non effecti coheredes Christi regnique caelorum participes habeant saltem beneficium salutis aeternae in resurrectione mortuorum, laborant vehementer, nec exitum inveniunt. Quis enim christianorum ferat, cum dicitur ad aeternam salutem posse quemquam pervenire, si non renascatur in Christo 53, quod per baptismum fieri voluit eo iam tempore, quo tale sacramentum constituendum fuit regenerandis in spem salutis aeternae 54? Unde dicit Apostolus: Non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 55. Quam tamen salutem in spe dicit esse, cum hic vivimus, ubi ait: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes; quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 56. Sine ista ergo regeneratione salvos in aeternum posse parvulos fieri quis audeat adfirmare, tamquam non pro eis mortuus sit Christus? Etenim Christus pro impiis mortuus est 57. Isti autem, qui, ut manifestum est, nihil in sua propria vita impie commiserunt, si nec originaliter ullo, impietatis vinculo detinentur, quomodo pro eis mortuus est, qui pro impiis mortuus est? Si nulla originalis peccati aegritudine sauciati sunt, quomodo ad medicum Christum, hoc est, ad percipiendum sacramentum salutis aeternae, suorum currentium pio timore portantur, et non eis in Ecclesia dicitur: "Auferte hinc innocentes istos; non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non venit Christus vocare iustos, sed peccatores" 58? Numquam dictum est, numquam dicitur, numquam omnino dicetur in Ecclesia Christi tale commentum.
Infantes ante baptismum peccatores sunt.
19. 24. Ac ne quis existimet ideo parvulos ad baptismum adferri oportere, quia, sicut peccatores non sunt, ita nec iusti sunt, quomodo ergo quidam meritum huius aetatis a Domino laudatum esse commemorant, quando ait: Sinite parvulos venire ad me; talium est enim regnum caelorum 59? Si enim hoc non propter humilitatis similitudinem, quod humilitas parvulos faciat, sed propter puerorum vitam laudabilem dictum est, profecto et iusti sunt. Non enim recte aliter dici potuit: Talium est regnum caelorum, cum esse non possit nisi iustorum. Sed forte hoc quidem non congruenter dicitur, quod parvulorum vitam laudaverit Dominus dicens: Talium est regnum caelorum, cum verax ille sit intellectus, quod humilitatis similitudinem in parva aetate posuerit. Verumtamen forsitan hoc tenendum est, quod dixi, propterea parvulos baptizari debere, quia, sicut peccatores non sunt, ita nec iusti sunt. Sed cum dictum esset: Non veni vocare iustos, quasi ei responderetur: "Quos ergo vocare venisti?" continuo subiunxit: sed peccatores in paenitentiam. Ac per hoc quomodo si iusti sunt, ita etiam si peccatores non sunt, non eos venit vocare qui dixit: Non veni vocare iustos, sed peccatores. Et ideo baptismo eius, qui eos non vocat, non tantum frustra, verum etiam improbe videntur irruere; quod absit ut sentiamus. Vocat eos igitur medicus, qui non est opus sanis, sed aegrotantibus, nec venit vocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. Et ideo quia suae vitae propriae peccatis nullis adhuc tenentur obnoxii, originalis in eis aegritudo sanatur in eius gratia, qui salvos facit per lavacrum regenerationis 60.
Infantes in baptismo dicendi sunt poenitentes et fideles.
19. 25. Dicet aliquis: "Quomodo ergo et ipsi vocantur in paenitentiam? Numquid tantillos potest aliquid paenitere?". Huic respondetur: "Si propterea paenitentes dicendi non sunt quia sensum paenitendi nondum habent, nec fideles dicendi sunt, quia similiter sensum credendi nondum habent. Si autem propterea recte fideles vocantur, quoniam fidem per verba gestantium quodam modo profitentur, cur non prius etiam paenitentes habeantur, cum per eorumdem verba gestantium diabolo et huic saeculo renuntiare monstrantur? Totum hoc in spe fit vi sacramenti et divinae gratiae, quam Dominus donavit Ecclesiae". Ceterum quis ignorat quod baptizatus parvulus, si ad rationales annos veniens non crediderit nec se ab illicitis concupiscentiis abstinuerit, nihil ei proderit quod parvus accepit? Verumtamen si percepto baptismate de hac vita emigraverit, soluto reatu, cui originaliter erat obnoxius, perficietur in illo lumine veritatis, quod incommutabiliter manens in aeternum iustificatos praesentia Creatoris illuminat. Peccata enim sola separant inter homines et Deum, quae solvuntur eius gratia, per quem mediatorem reconciliamur, cum iustificat impium.
Nulla est salus et vita aeterna extra regnum caelorum.
20. 26. Terrentur autem isti sententia Domini dicentis: Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei - quod cum exponeret, ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum caelorum 61 - et propterea conantur parvulis non baptizatis innocentiae merito salutem ac vitam aeternam tribuere, sed, quia baptizati non sunt, eos a regno caelorum facere alienos nova quadam et mirabili praesumptione, quasi salus aeternae vitae aeterna possit esse praeter Christi hereditatem, praeter regnum caelorum. Habent enim videlicet quo confugiant atque ubi delitescant, quia non ait Dominus: Si quis non renatus fuerit ex aqua et spiritu, "non habebit vitam", sed ait: non intrabit in regnum Dei. Nam si illud dixisset, nulla hinc dubitatio posset oboriri. Auferatur ergo iam dubitatio, Dominum audiamus, non suspiciones coniecturasque mortalium, Dominum audiamus, inquam, non quidem hoc de sacramento sancti lavacri dicentem, sed de sacramento sanctae mensae suae, quo nemo rite nisi baptizatus accedit: Nisi manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis 62. Quid ultra quaerimus? Quid ad hoc responderi potest, nisi pertinacia pugnaces nervos adversus constantiam perspicuae veritatis intendat?
Praeceptum eucharisticum etiam infantes amplectitur.
20. 27. An vero quisquam etiam hoc dicere audebit, quod ad parvulos haec sententia non pertineat possintque sine participatione corporis huius et sanguinis in se habere vitam, quia non ait: "Qui non manducaverit", sicut de baptismo: Qui non renatus fuerit, sed ait: Si non manducaveritis, velut eos alloquens qui audire et intellegere poterant, quod utique non valent parvuli? Sed qui hoc dicit, non adtendit, quia nisi omnes ista sententia teneat, ut sine corpore et sanguine Filii hominis vitam habere non possint, frustra etiam aetas maior id curat. Potest enim, si non voluntatem, sed verba loquentis adtendas, eis solis videri dictum, quibus tunc Dominus loquebatur, quia non ait "qui non manducaverit", sed: Si non manducaveritis. Et ubi est quod eodem loco de hac ipsa re ait: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita 63? Secundum hoc enim etiam ad nos pertinere illud sacramentum intellegimus, qui tunc nondum fuimus, quando ista dicebat, quia non possumus dicere ad saeculum nos non pertinere, pro cuius vita Christus suam carnem dedit. Quis autem ambigat saeculi nomine homines significasse, qui nascendo in hoc saeculum veniunt? Nam, sicut alibi ait: Filii saeculi huius generant et generantur 64. Ac per hoc etiam pro parvulorum vita caro data est, quae data est pro saeculi vita; et si non manducaverint carnem filii hominis, nec ipsi habebunt vitam.
Infantes non baptizati in numero non credentium computandi sunt.
20. 28. Hinc est etiam illud: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum 65. In quo igitur horum genere ponemus infantes? In eorum qui credunt in Filium, an in eorum qui sunt increduli Filio? "In neutro, ait aliquis, quia cum adhuc credere non possunt, nec increduli deputandi sunt". Non hoc indicat ecclesiastica regula, quae baptizatos infantes fidelium numero adiungit. Porro si isti, qui baptizantur, propter virtutem celebrationemque tanti sacramenti, quamvis suo corde atque ore non agant quod ad credendum confitendumque pertineat 66, tamen in numero credentium computantur, profecto illi, quibus sacramentum defuerit, in eis habendi sunt qui non credunt Filio; atque ideo si huius inanes gratiae corpore exierint, sequetur eos quod dictum est: Non habebunt vitam, sed ira Dei manet super eos. Et unde hoc, quando eos clarum est peccata propria non habere, si nec originali peccato teneantur obnoxii?
Inscrutabilis est Dei iustitia in babtismi gratia distribuenda.
21. 29. Bene autem non ait: ira Dei "veniet super eum", sed: manet super eum. Ab hac quippe ira, qua omnes sub peccato sunt 67, de qua dicit Apostolus: Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae sicut et ceteri 68, nulla res liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 69. Haec gratia cur ad illum veniat, ad illum non veniat, occulta esse causa potest, iniusta non potest. Numquid enim iniquitas apud Deum? absit 70. Sed prius sanctarum Scripturarum auctoritatibus colla subdenda sunt, ut ad intellectum per fidem quisque perveniat. Neque enim frustra dictum est: Iudicia tua sicut multa abyssus 71. Cuius abyssi altitudinem veluti expavescens, exclamat Apostolus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei 72! Praemiserat quippe sententiam mirae profunditatis dicens: Conclusit enim Deus omnes in incredulitate, ut omnibus misereatur 73. Cuius profunditatis veluti horrore percussus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum, Amen 74. Valde ergo parvum sensum habemus ad discutiendam iustitiam iudiciorum Dei, ad discutiendam gratiam gratuitam, nullis meritis praecedentibus non iniquam, quae non tam movet, cum praestatur indignis quam cum aeque indignis aliis denegatur.
Diversa sors infantium iustitiae Dei mysterio obtegitur.
21. 30. Nam et hi, quibus videtur iniustum, ut parvuli sine gratia Christi de corpore exeuntes non solum regno Dei, quo et ipsi fatentur nisi per baptismum renatos intrare non posse, verum etiam vita aeterna et salute priventur, quaerentes quomodo iustum sit, ut alius ab originali impietate solvatur, alius non solvatur, cum eadem sit utriusque conditio, ipsi respondeant secundum sententiam suam, quomodo identidem iustum sit, ut huic praestetur baptismus, quo intret in regnum Dei, illi non praestetur, cum sit utriusque par causa. Si enim movet, cur ex his duobus, cum ex aequo ambo sint originaliter peccatores, alius ab hoc vinculo solvitur, cui conceditur baptismus, alius non solvitur, cui talis gratia non conceditur, cur non pariter movet, quod ex duobus originaliter innocentibus alius accepit baptismum, quo in regnum Dei possit intrare, alius non accepit, ne ad regnum Dei possit accedere? Nempe in utraque causa ad illam exclamationem reditur: O altitudo divitiarum 75! Ex ipsis deinde baptizatis parvulis dicatur mihi, cur alius rapitur, ne malitia mutet intellectum eius 76, et alius vivit impius futurus? Nonne, si ambo raperentur, ambo in regnum caelorum ingrederentur? Et tamen non est iniquitas apud Deum. Quid? illud quem non moveat, quem non in tanta altitudine exclamare compellat, quod alii parvuli spiritu immundo vexantur 77, alii nihil tale patiuntur, alii etiam in uteris matrum 78, sicut Ieremias, sanctificantur, cum omnes, si est originale peccatum, pariter rei sint, si non est, pariter innocentes sint? Unde ista tanta dìversitas, nisi quia inscrutabília sunt iudicia eius et investigabiles viae eius 79?
Refellit eos qui putant animas ob delicta alibi commissa in corpora detrudi et in iis magis minusve affligi.
22. 31. An forte illud iam explosum repudiatumque sentiendum est, quod animae prius in caelesti habitatione peccantes gradatim atque paulatim ad suorum meritorum corpora veniant, ac pro ante gesta vita magis minusve corporeis pestibus affligantur? Cui opinioni quamvis sancta Scriptura apertissime contradicat, quae cum gratiam commendaret, Nondum natis, inquit, nec qui aliquid egerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quod maior serviet minori 80, nec ipsi tamen qui hoc sentiunt evadunt huius quaestionis angustias, sed in eis coartati et haerentes similiter: O altitudo! exclamare coguntur. Unde enim fit, ut homo ab ineunte pueritia modestior, ingeniosior, temperantior, ex magna parte libidinum victor, qui oderit avaritiam, luxuriam detestetur atque ad virtutes ceteras provectior aptiorque consurgat, et tamen eo loco sit, ubi ei praedicari gratia christiana non possit - Quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? 81 -. Alius autem tardus ingenio, libidinibus deditus, flagitiis et facinoribus coopertus, ita gubernetur, ut audiat, credat, baptizetur, rapiatur aut, si detentus hic fuerit, laudabiliter vivat? Ubi duo isti tam diversa merita contraxerunt, non dico, ut iste credat, ille non credat, quod est propriae voluntatis, sed ut iste audiat quod credat, ille non audiat - hoc enim non est in hominis potestate - ubi, inquam, haec tam diversa merita contraxerunt? Si in caelo egerunt aliquam vitam, ut pro suis actibus propellerentur vel laberentur in terras congruisque suae ante actae vitae corporeis receptaculis tenerentur, ille utique melius ante hoc mortale corpus vixisse credendus est, qui eo non multum meruit praegravari, ut et bonum haberet ingenium et concupiscentiis eius mitioribus urgeretur, quas posset facile superare; et tamen eam sibi gratiam praedicari non meruit, qua sola posset a secundae mortis pernicie liberari. Ille autem pro meritis deterioribus, sicut putant, graviori corpori implicitus et ob hoc cordis obtunsi, cum carnis illecebris ardentissima cupidine vinceretur et per nequissimam vitam peccatis pristinis, quibus ad hoc venire meruerat, adderet peiora terrena, aut in cruce tamen audivit: Hodie mecum eris in paradiso 82, aut alicui cohaesit Apostolo, cuius praedicatione mutatus et per lavacrum regenerationis salvus effectus est, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia 83. Quid hinc respondeant omnino non video, qui volentes humanis coniecturis iustitiam Dei defendere et ignorantes altitudinem gratiae fabulas improbabiles texuerunt.
Exemplum cuiusdam morionis christiani.
22. 32. Multa enim dici possunt de miris vocationibus hominum, sive quas legimus sive quas experti sumus, quibus eorum opinio subvertatur, qui credunt ante ista corpora sua quasdam proprias vitas gessisse animas hominum, quibus ad haec venirent pro diversitate meritorum diversa hic experturae vel bona vel mala. Sed terminandi huius operis cura non sinit in his diutius immorari. Unum tamen, quod inter multa mirabile comperi, non tacebo. Quis non secundum istos, qui ex meritis prioris vitae ante hoc corpus in caelestibus gestae animas terrenis corporibus magis minusve gravari opinantur, adfirmet eos ante istam vitam sceleratius immaniusque peccasse, qui mentis lumen sic amittere meruerant, ut sensu vicino pecoribus nascerentur, non dico tardissimi ingenio - nam hoc de aliis dici solet - sed ita excordes, ut etiam cirrati ad movendum risum exhibeant cordatis delicias fatuitatis, quorum nomen ex graeco derivatum moriones vulgus appellat? Talium tamen quidam fuit ita christianus, ut, cum esset omnium iniuriarum suarum mira fatuitate patientissimus, iniuriam tamen nominis Christi vel in se ipso religionis, qua imbutus erat, sic ferre non posset, ut blasphemantes videlicet cordatos, a quibus haec ut provocaretur audiebat, insectari lapidibus non desisteret nec in ea causa vel dominis parceret. Tales ergo praedestinari et creari arbitror, ut qui possunt intellegant Dei gratiam et Spiritum, qui ubi vult spirat 84, ob hoc omne ingenii genus in filiis misericordiae non praeterire itemque omne ingenii genus in gehennae filiis praeterire, ut qui gloriatur in Domino glorietur 85. Illi autem qui pro meritis vitae superioris accipere quasque animas diversa terrena corpora adfirmant, quibus aliae magis, aliae minus graventur, et pro eisdem meritis humana ingenia variari, ut acutiora sint quaedam et alia obtunsiora, proque ipsius vitae superioris meritis divinam quoque gratiam liberandis hominibus dispensari, quid de isto poterunt respondere? Quomodo ei tribuent et teterrimam vitam superiorem, ut ex hoc fatuus nasceretur, et tam bene meritam, ut ex hoc in Christo gratia multis acutissimis praeferretur?
Nulla est salus infantibus sine baptismo.
22. 33. Cedamus igitur et consentiamus auctoritati sanctae Scripturae, quae nescit falli nec fallere, et, sicut nondum natos ad discernenda merita eorum aliquid boni vel mali egisse non credimus, ita omnes sub peccato esse, quod per unum hominem intravit in mundum et per omnes homines pertransiit 86, a quo non liberat nisi gratia Dei per Dominum nostrum Iesum Christum, minime dubitemus.
23. 33. Cuius medicinalis adventus non est opus sanis, sed aegrotantibus, quia non venit vocare iustos, sed peccatores 87, in cuius regnum non intrabit nisi qui renatus fuerit ex aqua et spiritu nec praeter regnum eius salutem ac vitam possidebit aeternam, quoniam qui non manducaverit carnem eius 88, et qui incredulus est Filio, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum 89. Ab hoc peccato, ab hac aegritudine, ab hac ira Dei, cuius naturaliter filii sunt, qui etiam si per aetatem non habent proprium, trahunt tamen originale peccatum, non liberat nisi Agnus Dei qui tollit peccata mundi 90, non nisi Medicus, qui non venit propter sanos, sed propter aegrotos, non nisi Salvator, de quo dictum est generi humano: Natus est vobis hodie Salvator 91; non nisi Redemptor, cuius sanguine deletur debitum nostrum. Nam quis audeat dicere non esse Christum infantium salvatorem nec redemptorem? Unde autem salvos facit, si nulla in eis est originalis aegritudo peccati? Unde redimit, si non sunt per originem primi hominis venumdati sub peccato 92? Nulla igitur ex nostro arbitrio, praeter baptismum Christi, salus aeterna promittatur infantibus, quam non promittit Scriptura divina humanis omnibus ingeniis praeferenda.
Infantibus quoque baptismus est salus, eucharistia vita.
24. 34. Optime punici christiani baptismum ipsum nihil aliud quam salutem, et sacramentum corporis Christi, nihil aliud quam vitam vocant. Unde, nisi ex antiqua, ut existimo, et apostolica traditione, qua Ecclesiae Christi insitum tenent, praeter baptismum et participationem mensae Dominicae, non solum ad regnum Dei, sed nec ad salutem et vitam aeternam posse quemquam hominum pervenire? Hoc enim et Scriptura testatur secundum ea quae supra diximus. Nam quid aliud tenent, qui baptismum nomine salutis appellant, nisi quod dictum est: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 93; et quod Petrus ait: Sic et vos simili forma baptisma salvos facit 94? quid aliud etiam qui sacramentum mensae Dominicae vitam vocant, nisi quod dictum est: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi; et: Panis, quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita; et: Si non manducaveritis carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis 95? Si ergo, ut tot et tanta divina testimonia concinunt, nec salus nec vita aeterna sine baptismo et corpore et sanguine Domini cuiquam speranda est, frustra sine his promittitur parvulis. Porro si a salute ac vita aeterna hominem nisi peccata non separant, per haec sacramenta non nisi peccati reatus in parvulis solvitur; de quo reatu scriptum est neminem esse mundum, nec si unius diei fuerit vita eius 96. Unde est et illud in Psalmis: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum et in peccatis mater mea me in utero aluit 97; aut enim ex persona generali ipsius hominis dicitur aut, si proprie David hoc de se dicit, non utique de fornicatione, sed de legitimo connubio natus fuit. Non itaque dubitemus etiam pro infantibus baptizandis sanguinem fusum, qui priusquam funderetur, sic in sacramento datus est et commendatus, ut diceretur: Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum 98. Negant enim illos liberari, qui sub peccato esse nolunt fateri. Nam unde liberantur, si nulla servitute peccati tenentur obstricti?
In peccati tenebris infantes manent absque baptismo.
24. 35. Ego, inquit, lux in saeculum veni, ut omnis, qui crediderit in me, non maneat in tenebris 99. Hoc dicto quid ostendit nisi in tenebris esse omnem qui non credit in eum et credendo efficere, ne maneat in tenebris? Has tenebras quid nisi peccata intellegimus? Sed quodlibet aliud intellegantur hec tenebrae, profecto qui non credit in Christum manebit in eis, et utique poenales sunt, non quasi nocturnae ad quietem animantium necessariae.
25. 35. Proinde parvuli, si per sacramentum, quod ad hoc divinitus institutum est, in credentium numerum non transeant, profecto in his tenebris remanebunt.
Nemo illuminatur praeter baptismum.
25. 36. Quamvis eos nonnulli mox natos illuminari credant sic intellegentes quod scriptum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 100. Quod si ita est, multum mirandum est, quomodo illuminati ab unico Filio, quod erat in principio Verbum Deus apud Deum, non ammittantur ad regnum Dei, nec sint heredes Dei, coheredes autem Christi. Hoc enim eis nisi per baptismum non praestari etiam qui hoc sentiunt confitentur. Deinde iam illuminati, si ad consequendum regnum Dei nondum sunt idonei, saltem ipsum baptismum, quo ad hoc idonei fiunt, laeti suscipere debuerunt; cui tamen eos videmus cum magnis fletibus reluctari eamque ignorantiam in illa aetate contemnimus, ut sacramenta, quae illis prodesse novimus, in eis etiam reluctantibus compleamus. Cur enim et Apostolus dicit: Nolite pueri esse mentibus 101, si iam lumine illo vero, quod Verbum Dei est, eorum mentes illuminatae sunt?
Nullus hominum illuminatur nisi a Deo.
25. 37. Itaque illud, quod in Evangelio positum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 102, ideo dictum est, quia nullus hominum illuminatur nisi illo lumine veritatis, quod Deus est, ne quisquam putaret ab eo se illuminari, a quo aliquid audit ut discat, non dico, si quemquam magnum hominem, sed nec si angelum ei contingat habere doctorem. Adhibetur enim sermo veritatis extrinsecus vocis ministerio corporalis, verumtamen neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus 103. Audit quippe homo dicentem vel hominem vel angelum; sed ut sentiat et cognoscat verum esse quod dicitur, illo lumine intus mens eius aspergitur, quod aeternum manet, quod etiam in tenebris lucet. Sed sicut sol iste a caecis, quamvis eos suis radiis quodam modo vestiat, sic ab stultitiae tenebris non comprehenditur 104.
Homo interior in tenebris manet sine fide.
25. 38. Cur autem, cum dixisset: Quod illuminat omnem hominem, addiderit: venientem in hunc mundum - unde haec opinio nata est, quod in exorta corporali ab utero matris recentissimo illuminet mentes nascentium parvuloram -, quamvis in graeco ita sit positum, ut possit intellegi etiam ipsum lumen veniens in hunc mundum, tamen, si hominem venientem in hunc mundum necesse est accipi, aut simpliciter dictum arbitror, sicut multa in Scripturis repperiuntur, quibus etiam detractis nihil sententiae minuatur, aut, si propter aliquam distinctionem additum esse credendum est, fortasse hoc dictum est ad discernendam spiritalem illuminationem ab ista corporali, quae sive per caeli luminaria sive quibusque ignibus illuminat oculos carnis, ut hominem interiorem dixerit venientem in hunc mundum, quia exterior corporeus est, sicut hic mundus, tamquam diceret: "Illuminat omnem hominem venientem in corpus", secundum illud quod scriptum est: Sortitus sum animam bonam et veni in corpus incoinquinatum 105. Aut ergo sic dictum est, si distinctionis alicuius gratia dictum est, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, tamquam dictum esset: "Illuminat omnem interiorem hominem", quia homo interior, cum veraciter fit sapiens, non nisi ab illo illuminatur, quod est lumen verum; aut, si rationem ipsam, qua humana anima rationalis appellatur, quae ratio adhuc velut quieta et quasi sopita, tamen insita et quodam modo inseminata in parvulis latet, illuminationem voluit appellare, tamquam interioris oculi creationem; non resistendum est tunc eam fieri, cum anima creatur, et non absurde hoc intellegi, cum homo venit in mundum. Verumtamen etiam ipse, quamvis iam creatus oculus, necesse est in tenebris mancat, si non credat in eum qui dixit: Ego lux in saeculum veni, ut omnis qui credit in me non maneat in tenebris 106. Quod per sacramentum baptismatis in parvulis fieri non dubitat mater Ecclesia, quae cor et os maternum eis praestat, ut sacris mysteriis imbuantur, quia nondum possunt corde proprio credere ad iustitiam, nec ore proprio confiteri ad salutem 107. Nec ideo tamen eos quisquam fidelium fideles appellare cunctatur, quod a credendo utique nomen est, quamvis hoc non ipsi, sed alii pro eis inter sacramenta responderint.
Ecclesia universalis agnoscit etiam infantes Christi redemptione indigere.
26. 39. Nimis longum fiet, si ad singula testimonia similiter disputemus. Unde commodius esse arbitror acervatim multa congerere, quae occurrere potuerint vel quae sufficere videbuntur, quibus appareat Dominum Iesum Christum non aliam ob causam in carne venisse ac forma servi accepta factum oboedientem usque ad mortem crucis 108, nisi ut hac dispensatione misericordissimae gratiae omnes, quibus tamquam membris in suo corpore constitutis caput est ad capessendum regnum caelorum, vivificaret, salvos faceret, liberaret, redimeret, illuminaret, qui prius fuissent in peccatorum morte, languoribus, servitute, captivitate, tenebris constituti, sub potestate diaboli principis peccatorum, ac sic fieret mediator Dei et hominum, per quem post inimicitias impietatis nostrae illius gratiae pace finitas 109 reconciliaremur Deo in aeternam vitam ab aeterna morte quae talibus impendebat erepti. Hoc enim cum abundantius apparuerit, consequens erit, ut ad istam Christi dispensationem, quae per hanc eius humilitatem facta est, pertinere non possint, qui vita, salute, liberatione, redemptione, illuminatione non indigent. Et quoniam ad hanc pertinet baptismus, quo Christo consepeliuntur 110, ut incorporentur illi membra eius, hoc est fideles eius, profecto nec baptismus est necessarius eis, qui illo remissionis et reconciliationis beneficio, quae fit per mediatorem, non opus habent. Porro quia parvulos baptizandos esse concedunt, qui contra auctoritatem universae Ecclesiae procul dubio per Dominum et Apostolos traditam venire non possunt, concedant oportet eos egere illis beneficiis mediatoris, ut abluti per sacramentum caritatemque fidelium ac sic incorporati Christi corpori, quod est Ecclesia, reconcilientur Deo, ut in illo vivi, ut salvi, ut liberati, ut redempti, ut illuminati fiant. Unde, nisi a morte, vitiis, reatu, subiectione, tenebris peccatorum? quae quoniam nulla in ea aetate per suam vitam propriam commiserunt, restat originale peccatum.
Testimonia evangelica de necessitate baptismi ad infantes salvandos.
27. 40. Haec ratiocinatio tunc erit fortior, cum ea quae promisi testimonia multa congessero. Iam supra posuimus: Non veni vocare iustos, sed peccatores 111. Item cum ad Zaccheum esset ingressus: Hodie, inquit, salus domui huic facta est, quoniam et iste filius est Abrahae. Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat 112. Hoc et de ove perdita et relictis nonaginta novem quaesita et inventa, hoc et de drachma quae perierat ex decem 113. Unde oportebat, ut dicit, praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Ierusalem 114. Marcus etiam in fine Evangelii sui Dominum dixisse testatur: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur 115. Quis autem nesciat credere esse infantibus baptizari, non credere autem non baptizari? Ex Ioannis autem Evangelio quamvis iam nonnulla posuerimus adtende etiam ista. Ioannes Baptista de illo: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi 116; et ipse de se ipso: Qui de ovibus meis sunt vocem meam audiunt, et ego novi illas et sequuntur me; et ego vitam aeternam do illis et non peribunt in aeternum 117. Quia ergo de ovibus eius non esse incipiunt parvuli nisi per baptismum; profecto, si hoc non accipiunt, peribunt; vitam enim aeternam, quam suis dabit ovibus, non habebunt. Item alio loco: Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me 118.
27. 41. Hanc doctrinam suscipientes Apostoli vide quanta contestatione declarent. Petrus in prima epistola: Benedictus est, inquít, Deus, Pater Domini nostri Iesu Christi, secundum multitudinem misericordiae suae qui regeneravit nos in spem vitae aeternae per resurrectionem Iesu Christi, in hereditatem immortalem et incontaminatam, florentem, servatam in caelis vobis, qui in virtute Dei conversamini per fidem in salutem paratam palam fieri in tempore novissimo 119. Et paulo post: Inveniamini, inquit, in laudem et honorem Iesu Christi, quem ignorabatis, in quem modo non videntes creditis, quem cum videritis exsultabitis gaudio inenarrabili et honorato gaudio percipientes testamentum fidei, salutem animarum vestrarum 120. Item alio loco: Vos autem, inquit, genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus in adoptione, ut virtutes enuntietis eius qui vos de tenebris vocavit in illud admirabile lumen suum 121. Et iterum: Christus, inquit, pro peccatis nostris passus est, iustus pro iniustis, ut nos adducat ad Deum 122. Item cum commemorasset in arca Noe octo homines salvos factos: Sic et vos, inquit, simili forma baptisma salvos facit 123. Ab hac ergo salute et lumine alieni sunt parvuli et in perditione ac tenebris remanebunt, nisi per adoptionem populo Dei fuerint sociati tenentes Christum passum iustum pro iniustis, ut eos adducat ad Deum 124.
Testimonia ex 1 Io
27. 42. Ex epistola etiam Ioannis haec mihi occurrerunt, quae huic quaestioni necessaria visa sunt. Quodsi in lumine, inquit, ambulaverimus, sicut et ipse est in lumine, societatem habemus in invicem et sanguis Iesu Christi filii eius purgabit nos ab omni delicto 125. Item alio loco: Si testimonium, inquit, hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quia hoc est testimonium Dei, quod maius est, quia testificatus est de Filio suo. Qui crediderit in Filium Dei, habet testimonium in semetipso. Qui non crediderit Deo, mendacem facit eum, quia non credidit in testimonium, quod testificatus est de Filio suo. Et hoc est testimonium, quia vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium, non vitam habet 126. Non solum igitur regnum caelorum, sed nec vitam parvuli habebunt, si Filium non habebunt, quem nisi per baptismum eius habere non possunt. Item alio loco: In hoc, inquit, manifestatus est Filius Dei, ut solvat opera diaboli 127. Non ergo pertinebunt parvuli ad gratiam manifestationis Filii Dei, si non in eis solvet opera diaboli.
Testimonia ex epistula ad Romanos.
27. 43. Iam nunc adtende in hanc rem Pauli apostoli testimonia tanto utique plura, quanto plures epistolas scripsit et quanto diligentius curavit commendare gratiam Dei adversus eos, qui operibus gloriabantur atque ignorantes Dei iustitiam et suam iustitiam volentes constituere iustitiae Dei non erant subditi 128. In epistola ad Romanos: Iustitia, inquit, Dei in omnes qui credunt; non enim est distinctio. Omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem, quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiatorium per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae eius propter propositum praecedentium peccatorum in Dei patientia, ad ostendendam iustitiam ipsius in hoc tempore, ut sit iustus et iustificans eum, qui ex fide est Iesu 129. Item alio loco: Ei qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum; ei vero qui non operatur, credit autem in eum qui iustificat impium, deputatur fides ad iustitiam. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus: "beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavít Dominus peccatum". Item paulo post: Non est autem scriptum, inquit, propter illum tantum, quia deputatum est illi, sed et propter nos, quibus deputabitur credentibus in eum, qui excitavit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 130. Et paulo post: Si enim Christus, inquit, cum infirmi essemus adhuc, iuxta tempus pro impiis mortuus est 131. Et alibi: Scimus, inquit, quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Quod enim operor, ignoro; non enim quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. Si autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona. Nunc autem iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adiacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo, ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Invenio ergo legem mihi volenti facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum 132. Dicant qui possunt homines nasci nisi in corpore mortis huius, ut possint etiam dicere non eis necessariam gratiam Dei per Iesum Christum, qua liberentur de corpore mortis huius. Item paulo post Quod enim impossibile erat legis, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne 133. Dicant qui audent oportuisse nasci Christum in similitudine carnis peccati, nisi nos nati essemus in carne peccati.
Testimonia ex epistulis ad Corinthios.
27. 44. Item ad Corinthios: Tradidi enim vobis in primis, inquit, quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas 134. Item ad eosdem Corinthios in secunda: Caritas enim Christi compellit nos iudicantes hoc, quoniam unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos amodo neminem novimus secundum carnem et, si noveramus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Si qua igitur in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce facta sunt nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis. Quemadmodum? quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum et ponens in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo. Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso. Cooperantes autem et rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis. Dicit enim: Tempore acceptabili exaudivi te et in díe salutis adiuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 135. Ad hanc reconciliationem et salutem si non pertinent parvuli, quis eos quaerit ad baptismum Christi? Si autem pertinent, inter homines mortuos sunt, pro quibus ille mortuus est, nec ab eo reconciliari et salvari possunt, nisi dimissa non reputet delicta eorum.
Testimonia ex epistula ad Galatas.
27. 45. Item ad Galatas: Gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de praesenti saeculo maligno 136. Et alio loco: Lex transgressionis gratia proposito est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est; Deus vero unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit! Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 137.
Testimonia ex epistula ad Ephesios.
27. 46. Ad Ephesios etiam: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus eius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et affectionum, et eramus naturaliter filii irae sicut et ceteri; Deus autem, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem, qua dilexit nos et, cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cuius gratia sumus salvi facti 138. Et paulo post: Gratia, inquit, salvi facti estis per fidem et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus 139. Et paulo post: Qui eratis, inquit, illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel et peregrini testamentorum et promissionis, spem non habentes et sine Deo in hoc mundo; nunc autem in Christo Iesu qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitias, in carne sua legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem faciens pacem et commutaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui eratis longe, et pacem his, qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem 140. Item alibi: Sicut est veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae et induite novum hominem, eum qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis 141. Et alibi: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis 142.
Testimonia ex epistula ad Colossenses.
27. 47. Ad Colossenses etiam ita loquitur: Gratias agentes Patri idoneos facienti nos in partem sortis sanctorum in lumine, qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem in remissione peccatorum 143. Et alio loco: Et estis, inquit, in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti ei in baptismo in quo et conresurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis et vos, cum essetis mortui delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio et adfigens illud cruci, exuens se carnem principatus et potestates exemplavit fiducialiter triumphans eos in semetipso 144.
Testimonia ex epistulis ad Timotheum.
27. 48. Et ad Timotheum: Humanus, inquit, sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus sum ego. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 145. Item dicit: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus 146. In secunda etiam ad eumdem: Noli ergo, inquit, erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per adventum Domini nostri Iesu Christi, evacuantis quidem mortem, illuminantis autem vitam et incorruptíonem per Evangelium 147.
Testimonia ex epistula ad Titum.
27. 49. Ad Titum etiam: Exspectantes, inquit, illam beatam spem et manifestationem gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret nos sibi populum abundantem, aemulatorem bonorum operum 148. Et alio loco: Cum autem benignitas et humanitas illuxit Salvatoris Dei nostri, non ex operibus iustitiae, quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem ditissime effudit super nos per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati ipsius gratia heredes efficiamur secundum spem vitae aeternae 149.
Testimonia ex epistula ad Hebraeos.
27. 50. Ad Hebreos quoque epistola, quamquam nonnullis incerta sit, tamen, quoniam legi quosdam huic nostrae de baptismo parvulorum sententiae contraria sentientes etiam ipsam quibusdam opinionibus suis testem adhibere voluisse magisque me movet auctoritas Ecclesiarum Orientalium, quae hanc etiam in canonicis habent, quanta pro nobis testimonia contineat advertendum est. In ipso eius exordio legìtur: Multis partibus et multis modis olim Deus locutus est patribus in prophetis, postremo in his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula. Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius gerens quoque omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum a se facta, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis 150. Et post pauca: Si enim qui per angelos dictus sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia iustam accepit mercedis retributionem, quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem 151? Et alio loco: Propterea ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse propemodum eorum participavit, ut per mortem evacuaret eum, qui potestatem habebat mortis, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis. Et paulo post: Unde debuit, inquit, secundum omnia fratribus similis esse, ut misericors fieret et fidelis princeps sacerdotum eorum, quae sunt ad Deum propitiandum pro delictis populi 152. Et alibi: Teneamus, inquit, confessionem; non enim habemus sacerdotem, qui non possit compati infirmitatibus nostris; etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato 153. Et alio loco: Intransgressibile, inquit, habet sacerdotium. Unde et salvos perficere potest eos qui adveniunt per ipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro ipsis. Talem enim decebat habere nos principem sacerdotum, iustum sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a caelis factum, non habentem quotidianam necessitatem sicut principes sacerdotum primum pro suis peccatis sacrificium offerre, dehinc pro populo; hoc enim semel fecit offerens se 154. Et alio loco: Non enim in manu fabricata sancta introiit Christus, quae sunt similia verorum, sed in ipsum caelum, apparere ante faciem Dei pro nobis; non ut saepius offerat semetipsum, sicut princeps sacerdotum intrat in sancta in anno semel cum sanguine alieno. Ceterum oportebat eum saepius pati a mundi constitutione, nunc autem semel in extremitate saeculorum ad remissionem peccatorum per sacrificium suum manifestatus est. Et sicut constitutum est hominibus semel tantum mori et post hoc iudicium, sic et Christus semel oblatus est, ut multorum peccata portaret, secundo sine peccatis apparebit eis, qui eum sustinent ad salutem 155.
Testimonia ex Apocalypse.
27. 51. Apocalypsis etiam Ioannis has laudes Christo per canticum novum testatur offerri: Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti nos Deo in sanguine tuo de omni gente et lingua et populo et natione 156.
Testimonia ex Actibus Apostolorum.
27. 52. Item in Actibus Apostolorum inceptorem vitae Petrus apostolus dixit esse Dominum Iesum increpans Iudaeis, quod occidis sent eum, ita loquens: Vos autem sanctum et iustum onerastis et negastis et postulastis hominem homicidam vivere et donari vobis; nam inceptorem vitae occidistis 157. Et alio loco: Hic est lapis reprobatus a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Non est enim aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oportet salvos fieri nos 158. Et alibi: Deus patrum (nostrorum) suscitavit Iesum, quem vos interfecistis suspendentes in ligno. Hunc Deus principem et salvatorem exaltavit gloria sua, dare paenitentiam Israel et remissionem peccatorum in illo 159. Item alio loco: Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per manum illius omnem credentem in eum 160. Item in eodem libro apostolus Paulus: Notum ergo sit vobis, inquit, viri fratres, quoniam per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, in hoc omnis credens iustificatur 161.
Testimonia implicita ex Vetere Testamento.
27. 53. Hoc tanto aggere testimoniorum cuius adversus veritatem Dei elatio non prematur? Et multa quidem alia repperiri possunt, sed et finiendi huius operis cura non neglegenter habenda est. De libris quoque Veteris Testamenti multas contestationes divinorum eloquiorum adhibere in hanc sententiam supervacaneum putavi, quando quidem illic quod occultatur sub velamento velut terrenarum promissionum, hoc in Novi Testamenti praedicatione revelatur. Et ipse Dominus librorum veterum utilitatem breviter demonstravit et definivit dicens oportuisse impleri, quae de illo scripta essent in Lege et Prophetis et Psalmis, et haec ipsa esse, quod oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem 162. Et Petrus dicit, quod paulo ante commemoravi, huic omnes Prophetas testimonium perhibere remissionem peccatorum accipere per manum eius omnem credentem in eum 163.
Testimonia explicita ex Vetere Testamento.
27. 54. Verumtamen commodius est, etiam ex ipso Vetere Testamento testimonia pauca depromere, quae vel ad supplementum vel potius ad cumulum valere debebunt. Ipse Dominus per prophetam in psalmo loquens ait: Sanctis qui in terra sunt eius mirificavit omnes voluntates meas in illis 164, non "merita eorum", sed voluntates meas. Nam illorum quid nisi quod sequitur? Multiplicatae sunt infirmitates eorum, supra quod infirmi erant. Ad hoc et lex subintravit, ut abundaret delictum 165. Sed quid adiungit? Postea acceleraverunt. Multiplicatis infirmitatibus, hoc est abundante delicto, alacrius medicum quaesierunt, ut, ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia. Denique: Non congregabo, inquit, conventicula eorum de sanguinibus, quoniam multis sacrificiorum sanguinibus, cum prius in tabernaculum vel in templum congregarentur, convincebantur potius peccatores quam mundabantur. "Non ergo iam inquit, de sanguinibus congregabo conventicula eorum"; unus enim sanguis pro multis datus est, quo veraciter mundarentur. Denique sequitur: Nec memor ero nomina illorum per labia mea, tamquam mundatorum, tamquam innovatorum. Nam nomina eorum erant prius "filii carnis, filii saeculi, filii irae, filii diaboli, immundi, peccatores, impii", postea vero "filii Dei", homini novo nomen novum cantanti canticum novum per Testamentum Novum. Non sint ingrati homines gratiae Dei, pusilli cum magnis 166, a minore usque ad maiorem 167. Totius Ecclesiae vox est: Erravi sicut ovis perdita 168, omnium membrorum Christi vox est: Omnes ut oves erravimus 169 et ipse traditus est pro peccatis nostris 170. Qui totus prophetiae locus apud Isaiam, quo per Philippum sibi exposito 171 spado ille Candacis reginae in eum credidit, vide quotiens hoc ipsum commendet et tamquam superbis nescio quibus vel contentiosis identidem inculcet. Homo, inquit, in plaga et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et avertit se facies eius, iniuriata est nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat et pro nobis in doloribus est, et nos existimavimus illum in doloribus esse et in plaga et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore eius sanati sumus. Omnes ut oves erravimus et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse, quoniam male tractatus est, non aperuit os; ut ovis ad immolandum ductus est et ut agnus ante eum, qui se tonderet, fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est iudicium eius. Generationem eius quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita eius. Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam eius et divites propter mortem eius, ob hoc quod iniquitatem non fecerit nec dolum ore suo. Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longissimae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam eius, ostendere illi lucem et figurare per sensum, iustificare iustum bene servientem pluribus, et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse hereditabit complures et fortium partietur spolia, propter quod tradita est ad mortem anima eius et inter iniquos aestimatus est et ipse peccata multorum sustinuit et propter iniquitates eorum traditus est 172. Adtende etiam illud eiusdem prophetae, quod de se completum lectoris etiam functus officio in synagoga ipse recitavit: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare humilibus misit me, ut refrigerent ei qui in pressura cordis sunt, praedicare captivis remissionem et caecis visum 173. Omnes ergo agnoscamus nec ullus exceptus sit eorum, qui volumus corpori eius haerere, per eum in ovile eius intrare, ad vitam et salutem, quam suis promisit, perpetuam pertinere, omnes, inquam, agnoscamus eum, qui peccatum non fecit et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut a peccatis separati cum iustitia vivamus, cuius cicatricibus sanati sumus, infirmi cum essemus, tamquam pecora errantia 174.
Omnes homines indigent remissione saltem peccati originalis. Nemo salvatur extra regnum Christi. Nemo resurget nisi per Christum.
28. 55. Quae cum ita sint, neminem umquam eorum, qui ad Christum accesserunt per baptismum, sana fides et sana doctrina putavit exceptum a gratia remissionis peccatorum nec esse posse alicui praeter regnum eius aeternam salutem. Haec enim parata est revelari in tempore novissimo 175, hoc est in resurrectione mortuorum pertinentium non ad mortem aeternam, quae secunda mors appellatur, sed ad vitam aeternam, quam promisit non mendax Deus sanctis et fidelibus suis, cuius vitae participes omnes non vivificabuntur nisi in Christo, sicut in Adam omnes moriuntur 176. Quemadmodum enim omnes omnino pertinentes ad generationem voluntatis carnis 177 non moriuntur nisi in Adam, in quo omnes peccaverunt; sic ex his omnes omnino pertinentes ad regenerationem voluntatis spiritus non vivificantur nisi in Christo, in quo omnes iustificantur quia sicut per unum omnes ad condemnationem, sic per unum omnes ad iustificationem 178. Nec est ullus ulli medius locus, ut possit esse nisi cum diabolo, qui non est cum Christo. Hinc et ipse Dominus volens auferre de cordibus male credentium istam nescio quam medietatem, quam conantur quidam parvulis non baptizatis tribuere, ut quasi merito innocentiae sint in vita aeterna, sed, quia non sunt baptizati, non sint cum Christo in regno eius, definitivam protulit ad haec ora obstruenda sententiam, ubi ait: Qui mecum non est, adversum me est 179. Constitue igitur quemlibet parvulum: si iam cum Christo est, ut quid baptizatur? Si autem, quod habet veritas, ideo baptizatur, ut sit cum Christo, profecto non baptizatus non est cum Christo et, quia non est cum Christo, adversus Christum est; neque enim eius tam manifestam debemus aut possumus infirmare vel immutare sententiam. Unde igitur adversus Christum, si non ex peccato? Neque enim ex corpore et anima, quae utraque Dei creatura est. Porro si ex peccato, quod in illa aetate nisi originale et antiquum? Una est quippe caro peccati, in qua omnes ad damnationem nascuntur, et una est caro in similitudine carnis peccati, per quam omnes a damnatione liberantur. Nec ita dictum est omnes, velut quicumque nascuntur in carne peccati, idem ipsi omnes mundari intellegantur per carnem similem carni peccati - non enim omnium est fides 180 - sed omnes pertinentes ad generationem connubii carnalis non nascuntur nisi in carne peccati et omnes pertinentes ad generationem connubii spiritalis non mundantur nisi per carnem similem carni peccati; hoc est: illi per Adam ad condemnationem, isti per Christum ad iustificationem. Tamquam si dicamus verbi gratia: "Una est obstetrix in hac civitate, quae omnes excipit, et unus est hic litterarum magister, qui omnes docet", neque ibi possunt intellegi omnes, nisi qui nascuntur, neque hic omnes, nisi qui discunt; non tamen omnes qui nascuntur litteras discunt, sed cuius claret, quod et illic recte dictum est: "Omnes excipit, praeter cuius manus nemo nascitur", et hic recte dictum est: "Omnes docet, praeter cuius magisterium nemo discit ".
Conclusio ex tot testimoniis.
28. 56. Consideratis autem omnibus divinis testimoniis, quae commemoravi sive singillatim de unoquoque disputans sive acervatim multa congestans, vel quaecumque similia non commemoravi, nihil invenitur nisi, quod universa Ecclesia tenet, quae adversus omnes profanas novitates vigilare debet 181, omnem hominem separari a Deo, nisi qui per mediatorem Christum reconciliatur Deo, nec separari quemquam nisi peccatis intercludentibus posse, non ergo reconciliari nisi peccatorum remissione per unam gratiam misericordissimi Salvatoris, per unam victimam verissimi sacerdotis ac sic omnes filios mulieris, quae serpenti credidit, ut libidine corrumperetur 182, non liberari a corpore mortis huius nisi per filium Virginis, quae angelo credidit, ut sine libidine fetaretur 183.
Idem ambitus peccati originalis et concupiscentiae carnalis.
29. 57. Bonum ergo coniugii non est fervor concupiscentiae, sed quidam licitus et honestus illo fervore utendi modus propagandae proli, non explendae libidini accommodatus. Voluntas ista, non voluptas illa nuptialis est. Quod igitur in membris corporis mortis huius inoboedienter movetur totumque animum in se deiectum conatur adtrahere et neque cum mens voluerit exsurgit neque cum mens voluerit conquiescit, hoc est malum peccati, cum quo nascitur omnis homo. Cum autem ab illicitis corruptionibus refrenatur et ad sola generis humani supplementa ordinate propaganda permittitur, hoc est bonum coniugii, per quod ordinata societate nascitur homo. Sed nemo renascitur in Christi corpore, nisi prius nascatur in peccati corpore. Sicut autem bono male uti malum est, sic malo bene uti bonum est. Duo igitur haec, bonum et malum, et alia duo, usus bonus et usus malus, sibimet adiuncta quattuor differentias faciunt. Bene utitur bono continentiam dedicans Deo, male utitur bono continentiam dedicans idolo; male utitur malo concupiscentiam relaxans adulterio, bene utitur malo concupiscentiam restringens connubio. Sicut ergo melius est bene uti bono quam bene uti malo, cum sit utrumque bonum, ita qui dat virginem suam bene facit et qui non dat nuptum melius facit 184. De qua quaestione multo uberius et multo sufficientius in duobus libris uno De bono coniugali, altero De sancta virginitate, quantum Dominus dedit, pro mearum virium exiguitate disserui. Non itaque per nuptiarum bonum defendant concupiscentiae malum, qui carnem et sanguinem praevaricatoris adversus carnem et sanguinem Redemptoris extollunt, non erigantur in superbia erroris alieni, de quorum parvula aetate nobis dedit Dominus humilitatis exemplum. Solus sine peccato natus est, quem sine virili complexu non concupiscentia carnis, sed oboedientia mentis virgo concepit; sola nostro vulneri medicinam parere potuit, quae non ex peccati vulnere germen piae prolis emisit.
Quomodo pelagiani intelligebant verba Io 3, 5.
30. 58. Iam nunc scrutemur diligentius, quantum adiuvat Dominus, etiam ipsum Evangelii capitulum ubi ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum Dei 185. Qua isti sententia nisi moverentur, omnino parvulos nec baptizandos esse censerent. Sed quia non ait, inquiunt: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non habebit salutem vel vitam aeternam, tantummodo autem dixit: "Non intrabit in regnum Dei", ad hoc parvuli baptizandi sunt, ut sint etiam cum Christo in regno Dei, ubi non erunt, si baptizati non fuerint, quamvis et sine baptismo si parvuli moriantur salutem vitamque aeternam habituri sint, quoniam nullo peccati vinculo obstricti sunt. Haec dicentes primo numquam explicant isti, qua iustitia nullum peccatum habens imago Dei separetur a regno Dei. Deinde videamus utrum Dominus Iesus, unus et solus magister bonus 186, in hac ipsa evangelica lectione non significaverit et ostenderit non nisi per remissionem peccatorum fieri, ut ad regnum Dei perveniant baptizati, quamvis recte intellegentibus sufficere debuerit, quod dictum est: Nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei; et: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. Cur enim nascatur denuo, nisi renovandus? unde renovandus, nisi a vetustate? qua vetustate, nisi in qua vetus homo noster simul confìxus est cum illo, ut evacuetur corpus peccati 187? Aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento prohibente peccati? Verumtamen, ut proposuimus, totam ipsam cicumstantiam evangelicae lectionis ad rem de qua agitur pertinentem intente, quantum possumus, diligenterque videamus.
Colloquium Iesu cum Nicodemo.
30. 59. Erat autem homo, inquit, ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. Hic venit ad Iesum nocte et dixit ei: "Rabbi, scimus, quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo". Respondit Iesus et dixit ei: "Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei". Dicit ad eum Nicodemus: "Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in utero matris suae iterum introire et nasci?". Respondit Iesus: "Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit, ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod natum est de carne, caro est, et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Non mireris, quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis; sed non scis unde veniat et quo vadat. Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu". Respondit Nicodemus et dixit ei: "Quomodo possunt haec fieri?". Respondit Iesus et dixit ei: "Tu es magister in Israel et haec ignoras? Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur et quod videmus testificamur, et testimonium nostrum non accipitis. Si terrena dixi vobis et non credidistis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? Nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. Omnis enim qui male agit odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestantur eius opera, quia in Deo sunt facta 188. Huc usque est ad rem, de qua quaerimus, pertinens totus sermo ille contextus; deinceps in aliud narrator abscedit.
Enodatio Io 3: qua ratione fit regeneratio spiritualis hominis.
31. 60. Cum ergo Nicodemus quae dicebantur non intellegeret, quaesivit a Domino, quomodo possent ista fieri. Videamus quid Dominus ad hoc respondeat. Profecto enim si ad interrogata respondere dignabitur: "Quomodo possunt ista fieri?", hoc dicturus est, quomodo possint fieri regeneratio spiritalis venientes homines ex generatione carnali. Notata itaque paululum eius imperitia, qui se ceteris de magisterio preferebat, et omnium talium incredulitate reprehensa, quod testimonium non acciperent veritatis, addidit etiam, se illis terrena dixisse, nec eos credidisse, quaerens vel ammirans, quomodo essent caelestia credituri. Sequitur tamen et respondet, quod alii credant, si illi non credunt, ad illud quod interrogatus est, quomodo possint ista fieri: Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. "Sic, inquit, fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, quia nemo ascendit nisi qui descendit". Nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi levandique concurrant, ut Christus, qui descendit, ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est Ecclesiam suam, quam se ipsum - quia de Christo et Ecclesia verius intellegitur: Erunt duo in carne una 189; de qua re ipse dixit: Igitur iam non duo, sed una caro 190 - ascendere omnino non poterunt, quia nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. Quamvis enim in terra factus sit filius hominis, divinitatem tamen suam, qua in caelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii Dei, ne quasi duo Christi accipiantur, unus Deus et alter homo, sed unus atque idem Deus et homo: Deus, quia in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum, homo, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis 191. Ac per hoc per distantiam divinitatis et infirmitatis filius Dei manebat in caelo, filius hominis ambulabat in terra; per unitatem vero personae, qua utraque substantia unus Christus est, et filius Dei ambulabat in terra et idem ipse filius hominis manebat in caelo. Fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. Si enim divina substantia longe distantior atque incomparabili diversitate sublimior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret ac sic filius hominis, qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in caelo per participatam carni divinitatem, quanto credibilius alii homines sancti et fideles eius fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per eius hanc gratiam societatemque ascendentibus ipse unus Christus ascendat in caelum, qui de caelo descendit! Sic et Apostolus ait: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus, ita et Christus 192. Non dixit: "ita et Christi", id est corpus Christi vel membra Christi, ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus.
Enodatio Io 3: etiam parvuli morsu serpentis venenati sunt.
32. 61. Magna haec et mira dignatio! Quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid tunc in deserto factum sit, novimus: serpentum morsibus multi moriebantur. Tunc populus peccata sua confitens per Moysen deprecatus est Dominum, ut hoc ab eis virus auferret. Ac sic Moyses ex praecepto Domini exaltavit in deserto aeneum serpentem ammonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur adtenderet; hoc facientes continuo sanabantur 193. Quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo significandi modo, quo per efficientem id quod efficitur signifìcatur? A serpente quippe mors venit, qui peccatum, quo mori mereretur, homini persuasit. Dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam venenum serpentis, sed tamen transtulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solveretur et poena. Sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a veneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi 194 per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. Hoc est enim quod ait: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid igitur opus est, ut Christi morti per baptismum conformetur parvulus, si morsu serpentis non est omnino venenatus?
Enodatio Io 3: gratia Christi negatur infantibus, si negatur baptismus.
33. 62. Deinde si - quod consequenter dicit - Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam, periturus erat parvulus nec habiturus vitam aeternam, si per sacramentum baptismi non crederet in unigenitum Dei Filium, dum interim sic venit, ut non iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum, praesertim quia sequitur et dicit: Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Ubi ergo parvulos ponimus baptizatos nisi inter fideles, sicut universae ubique Ecclesiae clamat auctoritas? Ergo inter eos qui crediderunt - hoc enim eis adquiritur per virtutem sacramenti et offerentium responsionem - ac per hoc eos, qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt. Porro si illi, qui baptizati sunt, non iudicantur; isti, quia carent baptismo, iudicantur. Quod vero adiungit: Hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem, unde lux venit in mundum, nisi de suo dicit adventu? Sine cuius adventus sacramento quomodo parvuli esse dicuntur in luce? Aut quomodo non et hoc in dilectione tenebrarum habent, qui quemadmodum ipsi non credunt, sic nec baptizandos suos parvulos arbitrantur, quando eis mortem corporis timent? In Deo autem facta dicit opera eius, qui venit ad lucem, quia intellegit iustificationem suam non ad sua merita, sed ad Dei gratiam pertinere. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate 195. Hoc modo ergo fit omnium ex carnali generatione ad Christum venientium regeneratio spiritalis. Ipse hoc aperuit, ipse monstravit, cum ab eo quaereretur quomodo possent ista fieri, nemini humanam argumentationem in hac causa liberam fecit. Non alienentur parvuli a gratia remissionis peccatorum; non aliter transitar ad Christum, nemo aliter potest Deo reconciliari et ad Deum venire nisi per Christum.
Baptismi forma indicat in infantibus fieri remissionem peccati.
34. 63. Quid de ipsa forma sacramenti loquar? Vellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi baptizandum parvulum afferret. Quid in illo agit exorcismus meus, si in familia diaboli non tenetur? Ipse certe mihi fuerat responsurus pro eodem parvulo, quem gestaret, quia pro se ille respondere non posset. Quomodo ergo dicturus erat eum renuntiare diabolo, cuius in eo nihil esset? Quomodo converti ad Deum, a quo non esset aversus? Credere inter cetera in remissionem peccatorum, quae illi nulla tribueretur? Ego quidem, si contra haec eum sentire existimarem, nec ad sacramenta cum parvulo intrare permitterem; ipse autem in hoc qua fronte ad homines, qua mente ad Deum se ferret ignoro nec volo aliquid gravius dicere. Falsam igitur vel fallacem tradi parvulis baptismatis formam, in qua sonare atque agi videretur et tamen nulla fieret remissio peccatorum, viderunt aliqui eorum nihil exsecrabilius ac detestabilius posse dici atque sentiri. Proinde quod adtinet ad baptismum parvulorum, ut eis sit necessarius, redemptionem etiam ipsis opus esse concedunt, sicut cuiusdam eorum libello brevissimo continetur, qui tamen ibi remissionem alicuius peccati apertius esprimere noluit. Sicut autem mihi ipse litteris intimasti, fatentur iam, ut dicis, etiam in parvulis per baptismum remissionem fieri peccatorum. Nec mirum; non enim redemptio alio modo posset intellegi. "Non tamen originalite, inquiunt, sed in vita iam propria, posteaquam nati sunt, peccatum habere coeperunt".
Pelagiani prius inter se ipsi consentiant.
34. 64. Quamobrem vides quantum iam distet ìnter eos, contra quos in hoc opere diu iam multumque disserui, quorum etiam unius legi librum ea continentem, quae ut potui refutavi. Inter istos ergo, ut dicere coeperam, qui omnino parvulos ab omni peccato, et originali et proprio, puros et liberos esse defendunt, et istos, qui eos iam natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos credunt per baptismum oportere purgari, quantum intersit vides. Proinde isti posteriores intuendo Scripturas et auctoritatem totius Ecclesiae et formam ipsius sacramenti bene viderant per baptismum in parvulis peccatorum fieri remissionem, sed originale esse quidquid illud in eis est vel nolunt dicere vel videre non possunt. Illi autem priores in ipsa natura humana, quae ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene viderunt - quod facile fuit - aetatem illam in sua iam vita propria nihil peccati potuisse contrahere, sed, ne peccatum originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in parvulis dicunt. In his ergo, quae singula vera dicunt, prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet, ut a nobis nulla ex parte dissentiant. Nam si parvulis baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi istis, parvulos autem, ut ipsa natura in tacitis infantibus clamat, suae vitae propriae nullum adhuc contraxisse peccatum concedant isti illis, concedant utrique nobis nullum nisi originale restare, quod per baptismum solvatur in parvulis.
In parvulis non est peccatum propriae vitae.
35. 65. An vero et hoc quaesituri et de hoc disputaturi et tempus ad hoc impensuri sumus, ut probemus atque doceamus, quomodo per propriam voluntatem, sine qua nullum vitae propriae potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes, qui propter hoc vocantur ab omnibus innocentes? Nonne tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum ignorantia, tam nulla omnino praecepti capacitas, nullus vel naturalis vel conscriptae legis sensus aut motus, nullus in alterutram partem rationis usus, hoc multo testatiore silentio quam sermo noster proclamat atque indicat? Valeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa evidente; nam nusquam sic non invenio quod dicam, quam ubi res, de qua dicitur, manifestior est quam omne quod dicitur.
Nullum peccatum potest imputari voluntati infantium.
35. 66. Vellem tamen quisquis hoc sapit diceret, quod peccatum viderit vel putarit infantis recentis ab utero, cui redimendo fatetur iam baptismum necessarium, quid mali in hac propria sua vita per animum proprium corpusve commiserit. Si forte quod plorat taedioque est maioribus, mirum si hoc iniquitati, non infelicitati potius deputandum est. An quod ab ipso fletu nulla sua ratione, nulla cuiusquam prohibitione compescitur? At hoc ignorantiae est, in qua profundissima iacet, qua etiam matrem, cum post exiguum tempus valuerit, percutiet iratus et saepe ipsas eius mammas, quas, dum esurit, exigit. Haec non modo feruntur, verum etiam diliguntur in parvulis, et hoc quo affectu nisi carnali, quo etiam risus iocusque delectat, acutorum quoque hominum ipsa quasi absurditate conditus? Qui si eo modo sentiretur, ut dicitur, non iam illi tamquam faceti, sed tamquam fatui riderentur. Ipsos quoque fatuos videmus, quos vulgo "moriones" vocant, ad cordatorum delicias adhiberi et in mancipiorum aestimatione pretiosiores esse cordatis: tantum valet carnalis affectus etiam minime fatuorum in delectatione alieni mali. Nam cum homini iucunda sit aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse voluisset; et si suum parvulum filium, a quo garriente talia pater laetus exspectat et provocat, talem praesciret futurum esse cum creverit, nullo modo dubitaret miserabilius lugendum esse quam mortuum. Sed dum spes subest incrementorum et ingenii lumen accessurum creditur aetatis accessu, fit ut convicia parvulorum etiam in parentes non solum iniuriosa non sint, verum etiam grata atque iucunda sint. Quod quidem prudentium nemo probaverit, ut a dictis vel factis huiusmodi non tantum non prohibeantur, cum prohiberi iam possunt, verum in haec etiam concitentur studio ridendi et vanitate maiorum. Nam plerumque illa aetas iam patrem matremque agnoscens neutri eorum audet maledicere nisi ab altero eorum aut ab utroque vel permissa vel iussa. Verum haec eorum sunt parvulorum, qui iam in verba prorumpunt et animi sui motus qualibuscumque linguae signis promptare iam possunt. Illam potius recentium natorum profundissimam ignorantiam videamus, ex qua ad istam non permansuram balbutientem fatuitatem tamquam ad scientiam locutionemque tendentes proficiendo venerunt.
Unde sit ignorantia infantium.
36. 67. Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et Deum prorsus ignorant, cuius sacramentis etiam cum baptizantur obsistunt; in has quaero unde et quando summersi sint. Itane vero eas hic contraxerunt et in hac vita sua iam propria per nimiam neglegentiam obliti sunt Deum, prudentes vero et religiosi vixerunt vel in uteris matrum? Dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui voluerint, credant qui potuerint; ego autem puto, quod omnes, quorum mentem non obnubilat defendendae suae sententiae pervicacia, haec sentire non possunt. An nullum est ignorantiae malum et ideo nec purgandum? Et quid agit illa vox: Delicta iuventutis et ignorantiae meae ne memineris 196? Etsi enim damnabiliora peccata sunt, quae ab scientibus committuntur, tamen, si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoravi: Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris. In illas igitur ignorantiae densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima rationalis, non solum indocta, verum etiam indocilis iacet, quare aut quando aut unde contrusa est? Si natura est hominis sic incipere et non iam vitiosa est ista natura, cur non talis creatus est Adam? Cur ille capax praecepti et valens uxori et omnibus animalibus nomina imponere? Nam et de illa dixit: Haec vocabitur mulier, et: quodcumque vocavit Adam animam vivam, hoc est nomen eius 197. Iste autem nesciens ubi sit, quid sit, a quo creatus, ex quibus genitus sit, iam reus delicti, nondum capax praecepti, tam profunda ignorantiae caligine involutus et pressus, ut neque tamquam de somno excitari possit, ut haec saltem demonstrata cognoscat, sed exspectetur tempus, quo hanc nescio quam velut ebrietatem non per unam noctem, sicut quaelibet gravissima solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat - quod donec fiat, tam multa, quae in maioribus punimus, toleramus in parvulis, ut numerari omnino non possint - hoc tam magnum ignorantiae atque infirmitatis malum si in hac vita iam nati parvuli contraxerunt, ubi, quando, quomodo magna aliqua impietate commissa repente tantis tenebris involuti sunt?
Si Adam non talis creatus est quales nascimur, cur Christus infans natus est et debilis?
37. 68. Dicet aliquis: "Si haec natura pura non est, sed vitiosae primordia, quia talis non est creatus Adam, cur Christus longe excellentior et certe sine ullo peccato natus ex virgine in hac tamen infirmitate atque aetate procreatus apparuit?". Huic propositioni respondemus: Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis praecedente peccato non est creatus in carne peccati; nos ideo tales, quia illius praecedente peccato nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis quia, ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati 198. Non enim hoc agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non parvulus factus est, sed perfecta mole membrorum - potest enim dici etiam pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut ex eis pulli parvuli nascerentur, quod quale sit nunc non quaerimus - sed agitur de illius mentis quadam valentia usuque rationis, quo praeceptum Dei legemque mandati et docilis Adam caperet et facile posset custodire, si vellet. Nunc autem homo sic nascitur, ut hoc omnino non possit propter horrendam ignorantiam atque infirmitatem non carnis, sed mentis, cum omnes fateamur in parvulo non alterius, sed eiusdem substantiae, cuius in primo homine fuit, hoc est, rationalem animam degere. Quamquam etiam ipsa tanta carnis infirmitas nescio quid, quantum arbitror, poenale demonstrat. Movet enim, si illi primi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri, qui nec lingua nec manibus nec pedibus uterentur. Nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit parvulos nasci, quamvis, cum exigua sit pars corporis costa 199, non tamen propter hoc Deus parvulam viro coniugem fecit, quam aedificavit in mulierem, unde et eius filios poterat omnipotentia Creatoris mox editos grandes protinus facere.
Ignorantia et infirmitas infantis.
38. 69. Sed, ut hoc omittam, poterat certe, quod multis etiam pecoribus praestitit, quorum pulli, quamvis sint parvuli neque accedentibus corporis incrementis etiam mente proficiant, quoniam rationalem animam non habent, tamen etiam minutissimi et currunt et matres agnoscunt nec sugendis uberibus cura et ope admoventur aliena, sed ea ipsi in materni corporis loco abdito posita mirabili facilitate noverunt. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei nec manus saltem ad scalpendum habiles et, nisi opere nutrientis immotis labris papilla uberis ingeratur, nec ubi sint sentiunt et iuxta se iacentibus mammis magis possint esurientes fiere quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit haec omnino infirmitas corporis. Nec fuisset caro Christi in similitudine carnis peccati, nisi caro esset ista peccati, cuius pondere rationalis anima sic gravatur, sive et ipsa ex parentibus tracta sit sive ibidem creata sive desuper inspirata, quod nunc quaerere differo.
Quatenus evacuetur peccatum per baptismum in parvulis.
39. 70. In parvulis certe gratia Dei per baptismum eius, qui venit in similitudine carnis peccati, id agitur, ut evacuetur caro peccati. Evacuatur autem, non ut in ipsa vivente carne concupiscentia conspersa et innata repente absumatur et non sit, sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. Nam si post baptismum vixerit atque ad aetatem capacem praecepti pervenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet eamque adiuvante Deo superet, si non in vacuum gratiam eius suscepit 200, si reprobatus esse noluerit 201. Nam nec grandibus hoc praestatur in baptismo, nisi forte miraculo ineffabili omnipotentissimi Creatoris, ut lex peccati, quae inest in membris repugnans legi mentis 202, penitus exstinguatur et non sit, sed ut quidquid mali ab homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem concupiscentiae subiecta mente serviret, totum aboleatur ac velut factum non fuerit habeatur, ipsa vero soluto reatus vinculo, quo per illam diabolus animam retinebat, et interclusione destructa, qua hominem a suo Creatore separabat, maneat in certamine quo corpus nostrum castigamus et servituti subicimus 203, vel ad usus licitos et necessarios relaxanda vel continente cohibenda. Sed quoniam divino Spiritu, qui multo melius quam nos omnia generis humani novit, vel praeterita vel praesentia vel futura, talis vita humana praecognita atque praedicta est, ut non iustificetur in conspectu Dei omnis vivens 204, fit ut per ignorantiam vel infìrmitatem non exsertis adversus eam totis viribus voluntatis eidem ad illicita etiam nonnulla cedamus, tanto magis et crebrius quanto deteriores, tanto minus et rarius quanto meliores sumus. Sed quoniam de hac quaestione, in qua quaeritur, utrum possit vel utrum sit, fuerit futurusve sit homo sine peccato in hac vita excepto illo qui dixit: Ecce venit princeps mundi et in me nihil inveniet 205, aliquanto diligentius disserendum est, iste sit huius voluminis modus, ut illud ab alio quaeramus exordio.