AD PETRUM PRESBYTERUM
DOMINO DILECTISSIMO FRATRI ET COMPRESBYTERO PETRO,
AUGUSTINUS EPISCOPUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. 1. Pervenerunt ad me duo libri Vincentii Victoris, quos ad Sanctitatem tuam scripsit, mittente mihi eos fratre nostro Renato, homine quidem laico, sed pro sua fide et eorum quos diligit, prudenter religioseque sollicito. Quibus lectis vidi hominem in sermone quidem, non solum usque ad sufficientiam, verum etiam usque ad redundantiam profluentem; sed in rebus de quibus loqui voluit, nondum sicut oportet instructum: quod si ei fuerit Domino donante collatum, poterit esse utilis pluribus. Habet enim non minimum facultatis, qua possit explicare atque ornare quae sentit, si prius det operam recta sentire. Valde quippe sunt noxia prava diserta; quia hominibus minus eruditis, eo quod diserta sunt, videntur et vera. Quomodo autem eosdem libros ipse acceperis, nescio: verumtamen si verum est quod audivi, diceris eis recitatis ita exsiluisse laetitia, ut caput iuvenis illius senex, et laici presbyter osculatus, didicisse te quod ignorabas, gratias egeris. Ubi quidem non improbo humilitatem tuam, imo vero etiam laudo quod honorasti doctorem tuum: nec hominem, sed ipsam quae tibi per illum loqui dignata est veritatem; si tamen potueris demonstrare, quid per illum veritatis acceperis. Vellem itaque rescriptis tuis, quid te docuerit, me doceres. Absit enim ut erubescam a presbytero discere, si a laico tu non erubuisti, praedicanda et imitanda humilitate, si vera didicisti.
2. 2. Proinde, frater dilectissime, quid ab eo didiceris, nosse cupio, ut si iam id sciebam, gratuler pro te; si autem nesciebam, discam per te. Itane tu ignorabas duo quaedam esse, animam et spiritum, secundum id quod scriptum est: Absolvisti ab spiritu meo animam meam 1? Et utrumque ad naturam hominis pertinere, ut totus homo sit spiritus et anima et corpus: sed aliquando duo ista simul nomine animae nuncupari, quale est illud: Et factus est homo in animam vivam 2? Ibi quippe et spiritus intellegitur. Itemque aliquando utrumque nomine spiritus dici, sicuti est: Et inclinato capite tradidit spiritum 3? ubi et anima necesse est intellegatur. Et utrumque unius esse substantiae? Puto quod ista iam sciebas. Si autem nesciebas, non te aliquid quod magno periculo nescitur, didicisse scias. Et si quid hinc subtilius disputandum est, melius cum ipso agitur, cuius iam novimus et eloquium: utrum cum dicitur anima, ita ut simul intellegatur et spiritus, utrumque anima sit, spiritus autem aliquid animae sit; an, sicut ei visum est, a parte totum appelletur hoc nomine: sive etiam utrumque spiritus sit, pars vero eius sit quae proprie dicitur anima; an et hoc a parte totum vocetur, quando ita dicitur spiritus, ut simul intellegatur et anima: sic enim huic placet. Verum ista, ut dixi, et subtiliter disseruntur, et sine ullo vel certe sine magno periculo nesciuntur.
2. 3. Itemque alios esse corporis, alios autem animae sensus, miror si iste te docuit; et tu homo id aetatis et honoris, antequam istum audires, unum atque idem putabas esse, quo album nigrumque discernitur, quod nobiscum vident etiam passeres; et quo iustum atque iniustum diiudicatur, quod videbat Tobias 4 etiam carnis luminibus perditis. Hoc si ita est, profecto quando audiebas vel legebas: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem 5: nonnisi carnis oculos cogitabas. Aut si hoc obscurum est, certe quando illud Apostoli recolebas: Illuminatos oculos cordis vestri 6; nos sub fronte et supra buccas cor habere credebas. Absit ut de te hoc sentiam. Neque hoc te igitur iste docuit.
2. 4. Aut si forte ante huius doctrinam, quam modo te invenisse laetaris, animae naturam Dei putabas esse portionem; hoc plane cum horrendo periculo falsum esse nesciebas. Et si ab isto didicisti quod anima portio Dei non sit; age Deo gratias quantas potes, quod non antequam hoc didicisti, de corpore existi. Exisses enim magnus haereticus, et blasphemator horrendus. Nullo modo tamen etiam id de te existimaverim, quod homo catholicus, neque contemptibilis presbyter, animae naturam portionem Dei sentiebas esse. Unde fateor Dilectioni tuae, timeo ne forte hoc te iste docuerit, quod potius sit contrarium ei fidei quam tenebas.
3. 5. Sicut enim non arbitror te unquam in Catholica animam credidisse Dei esse portionem, vel ullo modo animae et Dei eamdem esse naturam: ita metuo ne forte consenseris huic homini, "quod animam Deus non de nihilo fecerit, sed ita ex ipso sit, ut ab ipso emanaverit". Hoc enim etiam verbum iste posuit inter caetera, quibus in hac quaestione ad immane praecipitium exorbitavit. At vero hoc si te docuit, nolo me doceas: imo etiam volo ut quod didiceras, ipse dediscas. Parum est enim non credere neque dicere quod pars Dei sit anima. Neque enim et Filium vel Spiritum sanctum partem Dei esse dicimus: et tamen dicimus Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius eiusdemque esse naturae. Parum est ergo ut non dicamus animam esse partem Dei: sed hoc etiam opus est ut dicamus, non eam et Deum unius eiusdemque esse naturae. Unde ille recte quidem ait, "genus Dei esse animas, munere, non natura", ac per hoc non omnium, sed fidelium: sed rursus ad id quod declinaverat devolutus est, et Deum atque animam eiusdem dixit esse naturae; non quidem his verbis, sed aperta manifestaque sententia. Cum enim animam ita esse dicit ex Deo, ut eam nec ex alia natura, nec ex nihilo, sed ex semetipso creaverit; quid persuadere conatur, nisi id quod aliis verbis negat, animam scilicet eiusdem cuius Deus est, esse naturae? Omnis quippe natura vel Deus est, qui nullum habet auctorem; vel ex Deo est, quia ipsum habet auctorem. Sed quae habet auctorem Deum ex quo est, aliqua facta non est, aliqua facta est. Porro quae facta non est, et tamen ex ipso est, aut genita est ab illo, aut procedit ex illo: quae genita est, Filius est unicus; quae procedit, Spiritus sanctus: et haec Trinitas unius est eiusdemque naturae. Nam haec tria unum sunt, et singulum quidque Deus, et simul omnia unus Deus immutabilis, sempiternus, sine temporis ullo initio sive termino. At vero illa natura quae facta est, creatura nuncupatur: Creator autem Deus, illa scilicet Trinitas. Creatura ergo ita esse dicitur ex Deo, ut non ex eius natura facta sit. Ex illo enim propterea dicitur, quia ipsum auctorem habet ut sit: non ita, ut ab illo nata sit, vel processerit; sed ab illo creata, condita, facta sit, partim ex nulla alia, id est, omnino ex nihilo, sicut coelum et terra, vel potius universae mundanae molis universa cum mundo concreata materia; partim vero ex alia iam creata atque existente natura, sicut vir ex limo, mulier ex viro, ex parentibus homo: creatura tamen omnis ex Deo, sed creante vel ex nihilo vel ex aliquo, non autem gignente vel producente de se ipso.
3. 6. Si haec cum catholico loquor, magis commonens quam docens. Neque enim esse tibi arbitror nova, vel audita quidem et antea, non tamen credita: sed, ut existimo, sic legis epistolam meam, ut hic agnoscas etiam fidem tuam, quae nobis in catholica Ecclesia, Domino donante, communis est. Si ergo haec, ut dicere coeperam, cum catholico loquor; unde obsecro credis esse animam, non uniuscuiusque nostrum dico, sed primam primo illi homini datam? Si ex nihilo, et factam tamen insufflatamque a Deo: id credis quod ego. Si autem ex aliqua alia creatura, quae unde anima fieret, tamquam materies subiacebat artifici Deo; sicut pulvis unde fieret Adam, vel costa eius unde Eva, vel sicut aquae unde pisces et volucres, vel sicut terra unde animalia quaeque terrestria 7: non est catholicum, non est verum. Quod si neque ex nihilo, neque ex alia quacumque creatura, sed ex semetipso Deum, hoc est, ex natura sua fecisse, vel facere animas, quod absit, existimas: hoc quidem ab isto didicisti; sed non tibi gratulor, neque blandior; longe cum illo a fide catholica exorbitasti. Tolerabilius enim; quod quidem falsum est; tamen, ut dixi, tolerabilius, ex aliqua alia creatura, quam quidem iam fecerat Deus, quam ex Dei natura animam conditam crederes, ut quod est mutabilis, quod peccat, quod fit impia, quod etiam si impia perduraverit in fine, sine fine damnabitur, non ad Dei naturam cum horrenda blasphemia referretur. Abice, frater, abice, obsecro, istam, non plane fidem, sed exsecrandae impietatis errorem, ne homo gravis seductus a iuvene, et a laico presbyter, cum istam catholicam fidem esse arbitraris, de numero fidelium, quod a te avertat Dominus, eximaris. Non enim sic tecum agendum est, ut cum illo; aut ea venia tuus iste tam horrendus, qua iuvenis illius, licet ab illo ad te transierit, error est dignus. Ille ovili catholico sanandus nuper accessit, tu in catholicis pastoribus deputaris. Nolumus ita curetur quae venit ab errore ad dominicum gregem, ut prius pestifera contagione disperdat ovis ulcerosa pastorem.
3. 7. Quod si dicis, Hoc me ille non docuit, nec huic errori eius ullo modo, quamlibet diserti et ornati sermonis illectus suavitate consensi: ago ingentes Deo gratias. Sed quaero, unde illi caput exosculatus, ut dicitur, gratias egeris te didicisse quod usque ad auditam disputationem illius ignorabas: aut si falsum est, hoc te fecisse atque dixisse, hoc ipsum peto nobis intimare digneris, ut inanis rumor tuis litteris refellatur. Si autem verum est, illa humilitate homini egisse te gratias; gaudeo quidem si te illud non docuit, quod superius quam sit detestandum cavendumque monstravi;
4. 7. Et non reprehendo quod gratus fueris tanta humilitate doctori, si aliquid aliud disputante illo, verum atque utile didicisti: sed hoc quid sit inquiro; an forte animam non spiritum esse, sed corpus? Non quidem magnum doctrinae christianae arbitror esse detrimentum ista nescire: et si de corporum generibus subtiliter disputetur, hoc maiore difficultate quam utilitate perdiscitur. Si autem Dominus voluerit ut ad illum ipsum iuvenem scribam, sicut desidero, ibi sciet fortasse Dilectio tua, etiam hoc quam non te docuerit: si tamen id te ab illo didicisse laetaris. Sed ne quid forte aliud sit, quod constat esse utile, et ad fidem necessariam pertinere, peto rescribere non graveris.
4. 8. Nam illud quod rectissime et valde salubriter credit, iudicari animas cum de corporibus exierint, antequam veniant ad illud iudicium, quo eas oportet iam redditis corporibus iudicari, atque in ipsa in qua hic vixerunt, carne torqueri, sive gloriari; hoc itane tandem ipse nesciebas? Quis adversus Evangelium tanta obstinatione mentis obsurduit, ut in illo paupere qui post mortem ablatus est in sinum Abrahae, et in illo divite cuius in inferno cruciatus exponitur 8, ista non audiat, vel audita non credat? Sed numquid te docuit, quomodo anima sine corpore de digito pauperis aquae stillam desiderare potuerit; cum ipse confessus sit, alimenta corporea nonnisi propter fulciendas ruinas corruptibilis corporis sui animam quaerere? Verba eius ista sunt: "numquid quia anima, inquit, aut cibum quaerit aut potum, ad ipsam transire credimus pastum"? Et paulo post: "unde intellegitur, inquit, et probatur, non ad animam pertinere ciborum sustentacula, sed ad corpus; cui etiam praeter cibum procuratur simili ratione vestitus, ut illi necessarius videatur pasturae suggestus, cui competit et ipsos habere vestitus". Hanc ille sententiam suam satis evidenter expositam, nonnulla etiam similitudine illustrans, adiecit, atque ait: "quid autem putamus inquilinum quemquam suae habitationi prospicere? Nonne si eam senserit aut tecto tremere, aut nutare pariete, aut labare fundamine, destinas quaerit, strues congerit, quibus imminentem possit ruinam sedulo diligenterque fulcire, ne sub periculo mansionis discrimen videatur pendere mansoris? Ita ergo et animam recognosce, inquit, carni suae desiderare cibum, ex qua ipsum concipit sine dubio desiderium". Haec nempe ille iuvenis sua sensa verbis luculentissimis et sufficientissimis explicavit, asserens non animae requiri alimenta, sed corpori; cura quidem illius, sed tamquam habitantis in domo, et moribundae carnis imminentes ruinas provida refectione fulcientis. Et illud ergo explicet tibi, quid anima illa divitis ruiturum destinare cupiebat, quae mortale corpus iam utique non habebat, et tamen sitiebat, et aquae stillam de digito pauperis requirebat. Habet ubi se exerceat iste doctor senum: quaerat, et inveniat, si potuerit, cui rei anima illa apud inferos humidum alimentum, vel tam exiguum mendicaret, cum ruinoso habitaculo iam careret.
5. 9. Incorporeum sane Deum esse quod credit, gratulor eum hinc saltem a Tertulliani deliramentis esse discretum. Ille quippe sicut animam, ita etiam Deum corporeum esse contendit 9. A quo iste in hoc dissentiens, mirabiliora persuadere molitur, Deum incorporeum, non de nihilo facere, sed de semetipso flatum exhalare corporeum. O doctrinam cui omnis aetas aures subrigat, quae homines annosos, quae denique presbyteros mereatur habere discipulos! Legat, legat in concione quod scripsit, notos atque ignotos, doctos atque indoctos recitaturus invitet. Seniores, cum iunioribus convenite, quod nesciebatis discite, quod nunquam audieratis audite. Ecce isto docente, non aliunde quod aliquo modo est, nec ex eo quod omnino non est, Deus flatum creat; sed ex eo quod ipse est, cum sit incorporeus, corpus sufflat. Naturam ergo suam, antequam mutetur in peccati corpore, ipse mutat in corpus. An dicit, quod ex sua natura non mutat aliquid, cum flatum facit? Non ergo eum de se ipso facit: non enim aliud est ipse, aliud natura eius. Quis hoc insanissimus opinetur? Quod si dicit, ita Deum de sua natura facere flatum, ut ipse integer maneat; non inde quaestio est; sed utrum quod non aliunde, nec de nihilo, sed de illo est: non hoc sit quod ille, id est, eiusdem naturae et essentiae. Nam et Filio genito integer manet; sed quia eum genuit de se ipso, non aliud genuit quam id quod ipse est. Excepto enim quod hominem assumpsit, et Verbum caro factum est 10, alius est quidem Verbum Dei Filius, sed non est aliud: hoc est, alia persona est, sed non diversa natura. Et unde hoc, nisi quia non creatus ex alio, vel ex nihilo, sed natus ex ipso est; non ut melior quam erat esset, sed omnino ut esset, et quod est ille, unde natus est, esset, hoc est, unius eiusdemque naturae, aequalis, coaeternus, omni modo similis, pariter immutabilis, pariter invisibilis, pariter incorporeus, pariter Deus; hoc omnino quod Pater, nisi quod Filius est ipse, non Pater? Si autem manet quidem ipse integer Deus, nec tamen de nullo, vel de alio, sed de se ipso diversum aliquid in deterius creat, et de incorporeo Deo corpus emanat; absit ut hoc catholicus animus bibat: non enim est fluentum fontis divini, sed figmentum cordis humani.
6. 10. Iamvero quam inepte laboret, animam, quam putat esse corpoream, vindicare a passionibus corporis, disputans de animae infantia, de paralyticis et oppressis animae sensibus, de amputatis membris corporis absque animae sectione, non tecum, sed cum illo potius agere debeo: illi quippe insudandum est, ut rationem reddat dictorum suorum; ne de opere iuvenis velle fatigare videamur gravitatem senis. Quod autem similitudines morum qui reperiuntur in filiis, non ex animae semine venire disputat: consequens est quidem, ut hoc sentiant quicumque animae propaginem destruunt; sed nec illi qui hanc astruunt, ibi constituunt pondus assertionis suae. Vident enim et filios parentum dissimiles moribus: quod ideo fieri putant, quia et ipse unus homo plerumque suis moribus alios mores dissimiles habet, non utique anima altera accepta, sed vita in melius vel in deterius commutata. Ita dicunt, non esse impossibile ut anima non habeat eos mores, quos habet illa ex qua propagata est; quandoquidem ipsa una nunc alios, alias alios habere mores potest. Quare si hoc te credis ab isto didicisse, quod anima non sit ex traduce: utinam id vere didicisses; me tibi docendum libentissime traderem. Sed aliud est discere, aliud videri sibi didicisse. Si ergo te didicisse arbitraris quod adhuc nescis; non plane didicisti, sed temere credidisti quod libenter audisti, et subrepsit tibi falsiloquium per suaviloquium. Quod non ideo dico, quia falsum esse iam certus sum, animas potius insufflari novas, quam de origine parentum trahi; hoc enim adhuc ab eis qui docere id possunt, existimo requirendum: sed quia iste de hac re ita disseruit, ut non solum eam, quae adhuc discutienda est, non solveret quaestionem; verum etiam talia diceret, quae falsitatis non habeant dubitationem. Cum enim vellet probare dubia, ausus est dicere sine dubio reprobanda.
7. 11. An vero tu reprobare dubitabis, quod cum de anima loqueretur, "non vis", inquit, animam ex carne peccati contrahere valetudinem, ad quam vicissim sanctificationem videas transire per carnem, ut per ipsam reparet statum, per quam perdiderat meritum? Aut numquid quia Baptismo corpus abluitur, non transit ad animam vel spiritum, quod creditur conferri per Baptismum? Merito ergo per carnem, priscam reparat habitudinem, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem, ut per eam incipiat renasci, per quam meruerat inquinari". Vide in his verbis, quantum iste tuus erraverit doctor. Dixit: "animam per carnem reparare statum, per quam perdiderat meritum". Habuit ergo anima aliquem statum et aliquod meritum bonum ante carnem, quod vult eam reparare per carnem, quando caro lavacro regenerationis abluitur. Vixerat itaque alicubi ante carnem in statu et merito bono; quem statum et quod meritum perdidit, cum venisset in carnem. Dixit: "eam per carnem reparare habitudinem priscam, quam visa fuerat paulisper amisisse per carnem". Habuit ergo ante carnem habitudinem antiquam; hoc est enim "priscam" et ista qualis esse potuit, nisi beata atque laudabilis habitudo? Quam reparari per sacramentum Baptismatis asseverat; cum eam nolit ex illa originem trahere per propaginem, quam constat in paradiso aliquando fuisse felicem. Quomodo igitur alio loco "animam se dicit constanter asserere, non ex traduce, neque ex nihilo, neque per semetipsam, neque ante corpus"? Ecce isto loco vult animas ante corpus alicubi vivere tam beate, ut eadem illis per Baptismum beatitudo reddatur. Et tamquam sui rursus oblitus adiungit et dicit: "ut per eam", id est, per carnem, "incipiat renasci, per quam meruerat inquinari". Superius meritum significaverat bonum perditum fuisse per carnem: nunc autem significat malum meritum, quo factum est ut veniret vel mitteretur in carnem, dicendo: "per quam meruerat inquinari". Si enim meretur inquinari, non est utique meritum bonum. Dicat quid peccavit antequam per carnem inquinaretur, ut per carnem inquinari mereretur. Dicat, si potest, quod nullo modo potest; quia invenire hic quid verum dicat, omnino non potest.
8. 12. Item aliquanto post ait: "Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit, tamen neque in peccato remansit, quia in Christo praefigurata, in peccato esse non debuit, sicut esse non potuit". Rogo te, frater, putasne - ista saltem postea legisti et considerasti, et quid in recitante laudaveris, vel unde post recitationem gratias egeris cogitasti -, quid est, obsecro te: "Anima itaque si peccatrix esse meruit, quae peccatrix esse non potuit"? Quid est "meruit", et "non potuit;" cum mereri hoc non potuisset, nisi peccatrix fuisset; non autem fuisset, nisi esse potuisset; ut ante omne malum meritum peccans, inde sibi meritum faceret, unde ad alia peccata, deserente Domino, perveniret? An ideo dixit, "quae peccatrix esse non potuit", quia nisi in carnem veniret, peccatrix esse non posset? Quid ergo meruit, ut eo mitteretur, ubi peccatrix esse posset, quo nisi venisset, alibi peccatrix esse non posset? Dicat, quid meruit? Si enim meruit esse peccatrix; aliquid iam peccaverat, unde mereretur iterum esse peccatrix. Sed haec fortassis obscura videantur, aut obscura esse iactentur, cum sint apertissima. Neque enim dicere debuit, quod anima meruerit peccatrix esse per carnem, cuius nec bonum nec malum meritum reperire poterit ante carnem.
9. 13. Sed ad manifestiora veniamus. Cum enim magnis coarctaretur angustiis, quomodo animae originalis peccati vinculo teneantur obstrictae, si non ex illa trahunt originem quae prima peccavit, sed eas puras ab omni contagione et propagatione peccati, peccatrici carni Creator insufflat; ne dicatur illi, quod sic insufflando eas Deus efficit reas: primo de praescientia Dei hanc opinionem munire tentavit, "quod eis praeparaverit redemptionem". In cuius redemptionis Sacramento parvuli baptizantur, ut abluatur originale peccatum, quod de carne traxerunt; quasi facta sua Deus emendet, quod eas insontes fecerat inquinari. Sed posteaquam ventum est ut de illis loqueretur, quibus tali non subvenitur auxilio, et antequam baptizentur exspirant: "In hoc, inquit, loco non me quasi auctorem spondeo, sed aliquid de exemplo conicio. Habendam dicimus de infantibus istiusmodi rationem, qui praedestinati baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, praeveniuntur occiduo. Legimus enim, inquit, de talibus scriptum: Raptus est ne malitia mutaret illius intellectum, aut ne fictio decipiat animam eius. Propter hoc properavit de medio iniquitatis illum educere: placita enim Deo erat anima eius 11; et: Consummatus in brevi, replevit tempora longa" 12. Quis istum dedignetur habere doctorem? Ergone parvuli, quos plerumque volunt homines baptizari, et dum curritur, ante moriuntur, si retardarentur in ista paululum vita, ut baptizati continuo morerentur, malitia mutaret intellectum illorum, et fictio deciperet animam eorum, et ne hoc eis contingeret, subventum illis est, ut ante raperentur quam baptizarentur? In ipso ergo Baptismate mutarentur in peius, et fictione deciperentur, si post baptisma raperentur. O ammiranda atque sectanda immo vero detestanda et exsecranda doctrina! Sed hoc de vestra prudentia, qui adfuistis, cum recitaret, iste praesumpsit, et de tua maxime ad quem scripsit, et cui recitatos libros tradidit, ut credituros vos esse confideret, de non baptizatis infantibus esse scriptum, quod de omnium sanctorum immaturis aetatibus scriptum est, cum quibus male actum stulti arbitrantur, si de hac vita celeriter rapti fuerint, nec ad annos quos homines pro magno divino munere sibi exoptant, pervenire potuerint. Quale est autem dicere, "infantes praedestinatos Baptismo, vitae praesentis, antequam renascantur in Christo, occiduo praeveniri;" velut aliqua vis fortunae seu fati sive cuiuslibet rei non permittat Deum quod praedestinavit implere? Et quomodo ipse illos rapit, quia placuerunt illi? An eos et ipse praedestinat baptizari, et ipse quod praedestinavit, non sinit fieri?
10. 14. Sed attende quid adhuc audeat, cui displicet in tanta huius profunditate quaestionis cautior quam scientior nostra cunctatio. "Ausim dicere, inquit, istos pervenire posse ad originalium indulgentiam peccatorum, non tamen ut coeleste inducantur in regnum: sicuti latroni confesso quidem, sed non baptizato, Dominus non coelorum regnum tribuit, sed paradisum 13; cum utique iam maneret: Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum 14. Praecipue quia multas esse mansiones apud Patrem suum Dominus profitetur 15, in quibus designantur merita multa et diversa mansorum: ut hic non baptizatus perducatur ad veniam, baptizatus ad palmam, quae est parata per gratiam". Cernis hominem, paradisum atque mansiones quae sunt apud Patrem, a regno separare coelorum, ut etiam non baptizatis abundent loca sempiternae felicitatis. Nec videt, cum ista dicit, ita se nolle baptizati cuiuspiam parvuli mansionem a coelorum regno separare, ut ipsam Dei Patris domum, vel aliquas partes eius inde separare non timeat. Neque enim Dominus Iesus, In universitate creaturae, vel in qualibet universitatis parte; sed: In domo Patris mei, dixit, mansiones multae sunt 16. Quomodo ergo erit in Dei Patris domo non baptizatus, cum Deum patrem habere non possit nisi renatus? Non sit ingratus Deo, qui eum dignatus est a Donatistarum vel Rogatistarum divisione liberare, ut ipsam domum Dei Patris quaerat dividere, et aliquam eius partem extra regnum coelorum ponere, ubi non baptizati valeant habitare. Et quo pacto ipse regnum coelorum se intraturum esse praesumit, de quo regno in quanta vult parte domum ipsius regis excludit? Sed de latrone illo, qui iuxta Dominum crucifixus speravit in Dominum etiam crucifixum, et de fratre sanctae Perpetuae Dinocrate argumentatur, quod etiam non baptizatis dari possit indulgentia peccatorum et sedes aliqua beatorum: quasi quisquam, cui non credere nefas esset, huic indicaverit quod non fuerint baptizati. De quibus tamen in eo libro, quem scripsi ad fratrem nostrum Renatum, plenius quid mihi videretur exposui. Quod tua dilectio poterit nosse, si non spreveris legere; nam ille petenti non poterit denegare.
11. 15. Aestuat tamen iste, atque horrendis suffocatur angustiis. Attentius enim fortasse quam tu quid mali dicat attendit, praeter Christi scilicet Baptismum solvi in parvulis originale peccatum. Denique, ut aliquatenus in hac causa vel sero ad Ecclesiae Sacramenta confugiat, "Pro his sane, inquit, oblationes assiduas, et offerenda iugiter sanctorum censeo sacrificia sacerdotum". Habeto istum, si placet, etiam censorem, si parum fuerat habere doctorem, ut sacrificium corporis Christi etiam pro his offeras, qui Christo non sunt incorporati. Rem quippe tam novam, atque a disciplina ecclesiastica et a regula veritatis alienam, cum libris suis auderet inserere, non ait: "puto", non ait: "existimo", non ait: "arbitror"; non ait saltem, "suggero", vel "dico", sed "censeo", ut scilicet si offenderemur novitate seu perversitate sententiae, terreremur auctoritate censurae. Videris tu, frater, quomodo sustinere possis istum docentem: Catholici tamen qui sanum sapiunt sacerdotes, quibus et te oportet adiungi, absit ut acquiescant istum audire censentem, quem potius optant resipiscentem ac dolentem, et quod ista senserit, imo vero etiam scripserit, correctione saluberrima poenitentem. "Sed hoc, inquit, exemplo Machabaeorum in praelio cadentium astruo faciendum, qui cum furtim de interdictis auferrent, atque in ipso certamine cecidissent, a sacerdotibus, ait, invenimus hoc initum consilium fuisse, ut quorum animas ex vetito reatus obstrinxerat, sacrificiorum oblatio repararet 17". Ita istud dicit, quasi pro incircumcisis illa oblata legerit sacrificia, sicut haec nostra pro non baptizatis censuit offerenda. Circumcisio quippe fuit illius temporis sacramentum, quod praefigurabat nostri temporis Baptismum.
12. 16. Verumtamen iste in sui comparatione qualis posterius apparuit, tolerabilius adhuc errat. Nam velut poenituerit eum (non quod debuit poenitere, id est, quod ausus fuerit asserere non baptizatis relaxari originale peccatum, atque indulgentiam dari omnium peccatorum, ut in paradisum, hoc est, locum tantae felicitatis mittantur, et beatas mansiones in domo Patris habere mereantur); sed illud eum potius poenituerit, quod eis minoris beatitudinis extra regnum coelorum concesserit sedes; adiunxit, atque ait: "Aut si forte quispiam reluctetur, latronis animae vel Dinocratis interim temporarie collatum paradisum - nam superesse illis adhuc in resurrectione praemium regni coelorum: quamquam sententia illa principalis obsistat, Quia qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum 18 - tamen teneat etiam meum in hac parte non invidentis assensum, modo misericordiae praescientiaeque divinae et effectum amplificet et affectum". Haec verba in secundo eius libro lecta descripsi. Numquid in hac causa erroris audaciam, temeritatem, praesumptionem habere quispiam posset ampliorem? Ipse sententiam dominicam recordatur, ipse commemorat, ipse suis litteris interponit, ipse dicit: "quamquam sententia illa principalis obsistat, quia: Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum"; et audet tamen suae censurae levare cervicem contra sententiam principalem! "Teneat, inquit, etiam meum non invidentis assensum": qui dicit animas non baptizatorum temporarie mereri paradisum - propter has enim, latronem atque Dinocratem, tamquam praescribendo, vel potius praeiudicando commemorat -, in resurrectione autem in meliora transferri et regni coelorum percipere praemium: "quamquam sententia, inquit, principalis obsistat". Iam ergo ipse considera, quaeso te, frater, quisquis cuipiam praebet assensum adversus auctoritatem sententiae principalis, quam sententiam merebitur principis?
12. 17. Novellos haereticos Pelagianos iustissime conciliorum catholicorum et Sedis Apostolicae damnavit auctoritas, eo quod ausi fuerint non baptizatis parvulis dare quietis et salutis locum, etiam praeter regnum coelorum. Quod ausi non fuissent, nisi negarent eos habere originale peccatum, quod opus esset absolvi per Baptismatis sacramentum. Iste autem sicut catholicus dicit, parvulos originali obstrictos esse peccato, et tamen eos ab huiusmodi vinculo sine lavacro regenerationis absolvit, et post mortem in paradisum misericors mittit; post resurrectionem vero etiam in regnum coelorum misericordior introducit. Talis sibi Saül misericors visus est, quando pepercit regi quem Deus praecepit occidi 19: sed merito inobediens misericordia, vel misericors inobedientia reprobata atque damnata est: ut caveat homo, ne ab illo misericordiam mereatur homo, contra eius sententiam a quo factus est homo. Intonat per os proprii corporis Veritas: Si quis non fuerit renatus ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei 20. Atque ut ab hac sententia exceptos martyres faciat, quibus contigerit ante pro Christi nomine occidi, quam Christi Baptismate dilui, dicit alio loco: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet ea 21. Et ne cuiquam qui non renatus fuerit christianae fidei lavacro, promittatur peccati originalis abolitio, clamat Apostolus: Per unius delictum in omnes homines ad condemnationem 22. Contra quam condemnationem Dominus unum esse ostendens salutis auxilium: Qui crediderit, inquit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui autem non crediderit, condemnabitur 23. Cuius mysterium credulitatis in parvulis per eorum responsionem a quibus gestantur, impletur; ne si factum non fuerit, eant ex uno omnes in condemnationem. Et tamen contra tam manifestas voces, quas concinit veritas, procedit in medium magis vecors quam misericors vanitas, et dicit: "Non solum non eunt in damnationem parvuli, etsi nullum eos christianae fidei lavacrum a vinculo originalis peccati absolvat; verum etiam felicitate paradisi post mortem interim perfruuntur, post resurrectionem etiam regni coelorum felicitatem possidebunt". Haec iste contra catholicam fundatissimam fidem numquid dicere auderet, si quaestionem solvendam de animae origine vires suas excedentem suscipere non auderet?
13. 18. Horrendis est enim coarctatus angustiis ab eis qui dicunt: "Cur Deus animam tam iniusta animadversione mulctavit, ut in corpus eam peccati relegare voluerit; cum consortio carnis peccatrix esse incipit, quae peccatrix esse non potuit"? Utique enim dicunt: "Non potuit anima esse peccatrix, nisi eam Deus miscuisset carnis consortio peccatricis". Qua ergo iustitia id fecerit Deus, cum iste invenire non posset; maxime propter aeternam damnationem morientium parvulorum, quibus non baptizatis expiatum non fuerit originale peccatum: cur itaque Deus iustus et bonus, parvulorum animas, quibus praescivit non subventurum christianae gratiae Sacramentum, ab omni noxa propaginis liberas, mittendo in corpus quod ex Adam trahitur, vinculo peccati originalis obstrinxerit, atque isto modo reas aeternae damnationis effecerit, cum invenire non posset; nec vellet dicere etiam ipsas ex illa una originem trahere peccatricem: maluit per naufragium miserabile exire, quam temerarium cursum velis depositis, et remis suae disputationis inhibitis, provida deliberatione frenare. Viluit quippe iuveni senilis nostra cunctatio, quasi huic molestissimae ac periculosissimae quaestioni magis fuerit impetus eloquentiae, quam consilium prudentiae necessarium. Et praevidit hoc etiam ipse, sed frustra. Nam haec sibi velut ab adversariis propositurus obiecta, "ex hinc alia, inquit, substruuntur opprobria querulis murmurationibus oblatrantium, et excussi quasi quodam turbine, identidem inter immania saxa collidimur". His praedictis quaestionem supra dictam scopulosissimam sibi proposuit, ubi a fide catholica naufragavit, nisi refecerit poenitendo quod fregit. Illum ego turbinem atque illa saxa devitans, navem illis committere nolui: et de hac re ita scripsi, ut rationem potius cunctationis meae, quam temeritatem praesumptionis ostenderem. Quod opusculum meum cum apud te invenisset, irrisit, seque illis cautibus animosiore impetu quam consultiore commisit. Sed quo eum praefidentia ista perduxerit, puto quod nunc videas: uberius autem ago Deo gratias, si et antea iam videbas. Cum enim nollet cohibere praecipitem cursum, propter ancipitem excursum, miserabilem invenit incursum, asserens Deum parvulis sine christiana regeneratione defunctis, et modo paradisum, et postea regnum conferre coelorum.
14. 19. Scripturarum vero testimonia quaecumque posuit, quibus animas Deum non ex illius primae propagine attrahere, sed sicut ipsam primam suas quibusque singulis insufflare, velut probare conatus est, ita sunt, quod ad istam quaestionem attinet, incerta et ambigua, ut etiam aliter accipi, quam ipse vult, facillime possint. Quod iam in eo libro quem scripsi ad amicum nostrum, cuius commemorationem superius feci, satis, quantum existimo, demonstravi. Testimonia quippe ipsa quae adhibuit, ubi legitur Deus animas vel dare, vel facere, vel fingere; unde illas det, vel unde faciat sive fingat, non ostendunt; utrum ex propagine illius primae, an insufflando sicut illam primam. Iste autem ex eo ipso quod legitur animas Deus dare, sive faciat, sive fingat, iam putat animarum negatam esse propaginem: cum Deus, eadem Scriptura teste, etiam corpora det, sive faciat, sive fingat, quae tamen ab illo ex propagine seminis dari, fieri, fingi, nemo ambigit.
14. 20. Item quod scriptum est, ex uno sanguine Deum fecisse omne genus hominum 24; vel quod ait Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea 25: quia neque ibi dictum est: ex una anima; neque hic, Anima de anima mea; putat negari animas filiorum ex parentibus, vel illius mulieris ex viro: quasi vero si non, "ex uno sanguine", sed: ex una anima diceretur, aliud quam totus homo intellegeretur, nec corporis propagatio negaretur. Sic etiam si dictum esset, Anima de anima mea; non utique negaretur caro, quam de illo exemptam fuisse constabat. A parte enim totum, sicut etiam a toto partem plerumque Scriptura significat. Nam certe si non, "ex uno sanguine", sed: ex uno homine, illo loco scriptum esset, institutum esse genus humanum, unde iste adhibuit testimonium, non praeiudicaret istis qui negant animarum propaginem; quamvis non sola anima, nec sola caro, sed utrumque sit homo. Responderent enim a toto partem, id est, ab homine solam hominis carnem, Scripturam significare potuisse. Sic ergo et hi qui defendunt animarum propaginem, illud quod dictum est, "ex uno sanguine", per sanguinem scilicet hominem, id est, a parte totum significatum esse contendunt. Sicut enim videtur illos iuvare quod dictum est, "ex uno sanguine", nec dictum est: ex uno homine: sic videtur et istos iuvare quod dictum est: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 26; nec dictum est, In quo omnium caro peccavit. Itemque sicut illos videtur iuvare quod dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea 27; quia pars est dicta, non totum: sic iterum istos, quod ibi continuo sequitur: Haec vocabitur mulier, quoniam de viro suo sumpta est 28. Debuit enim dici, aiunt: Quoniam de viro suo caro eius sumpta est; si non tota mulier, id est, cum anima, sed sola caro sumeretur ex viro 29. Porro autem utrisque auditis, qui sine studio partium iudicat, videt profecto, nec contra istos qui propaginem animarum defendunt proferenda illa testimonia ubi pars nominatur; quia potuit Scriptura significare illic a parte totum, sicut Verbum caro factum est 30, cum legimus, non utique carnem solam, sed hominem totum intellegimus: nec contra illos qui propaginem animarum destruunt, ista proferenda, ubi non pars hominis, sed totum commemoratur; quia potuit ibi Scriptura a toto partem significare, sicut sepultum confitemur Christum, cum eius caro sola sepulta sit. Ac per hoc propaginem animarum nec temere astruendam, nec temere destruendam dicimus: sed admonemus, alia testimonia esse quaerenda, quae non inveniantur ambigua.
15. 21. Quamobrem, quid te iste docuerit, et unde gratias egeris, nondum scio. Manet quippe illa quaestio sicut erat, in qua quaeritur de animarum origine, utrum illas Deus ex propagine illius unius, quam primo insufflavit homini; an ex flatu suo, sicut primo homini, det, faciat, fingat hominibus, quas eum dare, facere, fingere, fides christiana non dubitat. Quam quaestionem iste cum solvere conaretur, nec vires suas intueretur, destruens animarum propaginem, et asserens eas puras ab omni contagione peccati, non de nihilo, sed de se ipso insufflare Creatorem, et naturam Dei mutabilitatis opprobrio, quod necesse non fuerat, infamavit; et dum vult reddere rationem, ne Deus credatur iniustus, si puras ab omni peccato animas, etiam illas quas christiana regeneratione non redimit, vinculo peccati originalis innectit, ea dixit quae te nolo docuerit. Tantum enim salutis et felicitatis non baptizatis parvulis tribuit, quantum nec Pelagiana haeresis potuit. Et tamen de tot millibus parvulorum, qui nascuntur ex impiis, et inter impios moriuntur, non quibus homines per Baptismum, cum velint, subvenire non possunt, sed de quibus baptizandis nemo potuit vel poterit cogitare; nec quisquam pro eis obtulit vel oblaturus est sacrificium, quod iste etiam pro non baptizatis censuit offerendum, quid diceret non invenit. De quibus si fuerit interrogatus, eorum animae quid meruerint, ut illas Deus nec abluendas Baptismo, nec expiandas Christi corporis et sanguinis sacrificio, et in aeternum damnandas carni inserat peccatrici; aut omnino haerebit, et ei nostra cunctatio vel sero placebit, aut simul pro omnibus parvulis, qui toto orbe terrarum sine christiano Baptismate moriuntur, etiam eorum nominibus tacitis, quoniam nesciuntur in Ecclesia Christi, non incorporatis corpori Christi, offerendum corpus Christi esse censebit.
16. 22. Absit a te, frater, ut haec tibi placeant, absit ut ista vel didicisse gaudeas, vel docere praesumas: alioquin longe melior invenietur ipse quam tu. Quia in exordio primi sui libri modeste atque humiliter praelocutus est, dicens: "Cum tibi parere desidero, notam praesumptionis incurri"; et paulo post: "Quando quidem, inquit, nec mihi ipse sim credulus, ea quae dixero posse probari; studeamque semper etiam propriam sententiam non tueri, si improbabilis detegatur; et sit mihi cordi, proprio iudicio damnato, meliora magis et quae sint veriora sectari. Nam ut est optimi propositi laudandique consilii, facile ad veriora transduci; ita improbi obstinatique iudicii est, nolle citius ad tramitem rationis inflecti". Haec quippe ille si veraciter dixit, atque ut locutus est sentit, magnae profecto spei animum gerit. Item in fine libri secundi: "Nec putes, inquit, ad invidiam tuam forsitan revocandum, cum in tua dictorum meorum constituam potestate iudicium. Ac ne forte cuiusquam curiosi lectoris obtutus, inter illitas fibras elementorum vestigia remanentia sollicitent et offendant, contextam paginae seriem pollice severo discerpe: meque huius censionis experte, puni, atramenta quae indigna eloquia signaverunt; ne hac occasione et tuum erga me iudicium, quo mihi vehementer indulges, et meae quae latebant ineptiae rideantur".
17. 23. Isto igitur cum ille suos libros et initio praemuniverit, et termino communiverit, atque tuis humeris imposuerit onus religiosum correctionis et emendationis suae: hoc apud te inveniat quod petivit, ut emendes eum iustus in misericordia, et arguas eum; oleum autem peccatoris quo impinguetur caput eius 31, absit a manibus atque oculis tuis, id est, assentatio indecens adulantis, et deceptoria lenitudo blandientis. Quod si emendare neglegis cum videas emendandum, adversus caritatem facis: si autem tibi emendandus propterea non videtur, quia putas eum recte ista sensisse; adversus veritatem sapis. Et ideo ille melior, qui emendari est paratior, si non defuerit emendator, quam tu, si vel sciens irridenter contemnis errantem, vel nesciens pariter sectaris errorem. Omnia itaque in eisdem libris ad te scriptis et tibi traditis sobrie vigilanterque considera, et plura quam ego invenies fortasse culpanda. Et quaecumque ibi sunt approbanda atque laudanda, si quid in eis revera forsitan ignorabas, atque isto disserente didicisti, evidenter profitere quid illud sit; ut de hoc te gratias egisse, non de his quae illic improbanda tam multa sunt, omnes noverint, qui vel recitante illo tecum simul audierunt, vel eosdem postea libros legerunt: ne in eius ornato eloquio tamquam in pretioso poculo te invitante, etsi non bibente, venenum bibant, si tu quid inde biberis, et quid non biberis nesciunt, et propter laudem tuam omnia illic bibenda salubriter arbitrantur. Quamvis et audire, et legere, et quae dicta sunt haurire memoria, quid est nisi bibere? Sed praedixit Dominus de fidelibus suis, quod et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit 32. Ac per hoc qui cum iudicio legunt, et secundum regulam fidei approbanda approbant, et improbant improbanda; etiamsi commendant memoriae quae improbanda dicuntur, nulla venenata sententiarum pravitate laeduntur. Haec me Gravitatem et Religionem tuam, sive mutua, sive praevia caritate monuisse vel commonuisse minime poenitebit, Domino miserante, quomodolibet accipias, quod tibi praerogandum putavi. Agam vero ei uberes gratias, de cuius misericordia saluberrimum est fidere, si ab his pravitatibus et erroribus, quos ex libris huius hominis ostendere his litteris potui, alienam atque integram fidem tuam, vel invenerit epistola ista, vel fecerit.